PL 175, col. 237

Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

quae abscondita est: et illam gravi examinat conquestione
super eam quae foris paret aliena. Non
enim nocuisset mutabilitas rerum, si animorum
mutabilitas non fuisset: quoniam idipsum bonum
erat, ut transitoria pro tempore mutent speciem,
sed non erat bonum ut judicia mentium humanarum
deserant veritatem. Non itaque causamur
quod tempora varia sunt, quoniam bonum est:
sed causamur quod varia sunt humana judicia:
quoniam hoc bonum non est. Neque enim veritas
a se esse potest alia: quia, quod bonum est in veritate,
malum non est: et quod in veritate bonum
non est, malum est. Quare ergo judicatur quod hoc
bonum est, et hoc malum est; et judicatur quod malum
est hoc, et hoc bonum est: cum in veritate vel

bonum non est, si malum est, vel malum non est,
si bonum est. Alter dicit, Bonum est, et alter dicit,
Malum est: et qui dicit, Hoc bonum est, dicit Illud
malum est: et qui dicit Malum hoc est, dicit Illud
bonum est: et omnes male dicunt, quia totum bonum
est. Hoc autem solum bonum non est, quod
male dicunt de illo quod bonum est. Quapropter
bona sunt omnia: et soli mali illi sunt, qui prae
caeteris omnibus boni esse debuerunt. Caetera enim
omnia sunt quod esse debuerunt, et ipsi soli non
sunt quod esse debuerunt: quia veraces non sunt,
et in veritate non sunt; et ideo bona sunt omnia in
eo quod sunt, ipsi autem boni non sunt in eo quod
sunt, quia non sunt quod esse debuerunt. Hoc itaque
inter caeteras vanitates, et ipsum pro vanitate magna

numeratur, et cunctis solum vanitatibus comparatione
praeponitur. Et dicit:
Vidi afflictionem, quam dedit Deus filiis hominum,
ut distendantur in ea. Quae est enim illa afflictio?
Cuncta fecit bona in tempore suo: et mundum
tradidit disputationi eorum; ut non inveniat homo
opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. Ergo mutabilitas rerum non affligit hominem, sed
disputatio sua ipsa affligit eum. Et merito: quia
disputatio inquietudinem semper significat et concertationem.
Et ideo mutabilitas rerum, labor hominis
non est; sed quod ipse inquietus factus est,
hic est labor illius. Et ipsa inquietudo disputatio

magna est, quam habet homo in instabilitate sua,
ut non sentiat idem: quoniam divisus est, et alius
factus, ut non sit unus totus. Considerate nunc magnam
disputationem quam exercet homo super terram.
Multa enim est, et prolixa, et involuta nimis:
ut non facile finem habere possit, donec homo ipse
finem accipiat. Et nunc, ut credatis, videte quam
multas ab initio curiosi sapientiae de operibus Dei
sententias formaverunt: et nemo fuit usque adhuc
qui negotio huic tam grandi finem imponere potuisset.
Et litigant adhuc quotidie, et concertationibus
pugnant disputantes: et dicit alius Hoc est,
et alius dicit Non est, sed est aliud; et dicuntur
multa, et confinguntur quasi fabrefacta mendacia
opinionum de judicio rerum. Et plurimi asserunt

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.