PL 175, col. 239

Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

homo sensu suo, donec revelarentur in eo quantum
voluit Deus. Quaedam namque foris proposita fuerunt,
et quaedam intus revelata sunt, et non invenit
homo aliquid, ut sensu suo iret ad ea quae occulta
fuerunt, donec manifestarentur in ipso. Et si contendere
voluerit quod aliqua invenerit ipse, nunquid
tamen omnia invenire potuit quae operatus est Deus
ab initio usque in finem? Et in ipsis quae invenit,
totumne invenire potuit quod fuit, et non reliquum
permansit aliquid absconditum et occultum quo non
admissus est sensus ejus, ut inveniret totum? Nam
si totum invenisset homo, non esset disputatio ulla
neque currerent opiniones in adversum de iis omnibus
quae in mundo sunt. Omnes enim similiter
mundum hunc videmus: et est positus ante oculos

nostros, ut traderetur disputationi nostrae; et videmus
totum hoc ante nos, et nescimus unde huc advenerit.
Latet enim qui fecit eum, et praetendit opus
suum ante se, ut abscondatur, et manifestetur in
eo. Factum quippe simulacrum humanam contemplationem
e vicino excipiens, facit ut creatorem
suum nec manifestum videre, nec ignorare similiter
totum possit. Propterea intellectus hominis exercitatus
rerum specie surgit, et ex eo quod se offert
manifestationi secundum aemulationem veritatis ad
interiora scrutanda conatur; et habet principium in
operibus Dei primae contemplationis, sed non pervenit
usque ad finem operum Dei, ut capiat totum
quod absconditum est. Si enim ad finem pervenire
potuisset, invenisset utique Deum, quoniam a quo

sunt, ibi finem habent omnia et consummationem.
Non ergo pervenit ad finem, quoniam Deum invenire
non potuit, donec ipse se manifestaret in nobis;
et confusi sunt scrutantes scrutationes, quoniam
defecerunt [(Psal. LXIII)] , et non valuerunt, ut comprehenderent,
et finem facerent disputationum suarum.
Propterea stultam fecit Deus sapientiam mundi [(I Cor. V)]
,
quia posuit mundum in disputatione eorum,
permanens ipse occultus donec deficerent disputantes
et quaerentes inania. Et non inveniet homo
omne opus quod operatus est Deus ab initio usque
ad finem. Posthaec revelavit se Deus et exivit ut inveniretur,
cum gloriari jam non possit homo, quasi
ipse sensu suo et sapientia Deum cognoverit, qui in

opere Dei scrutando defecerat. Ad hoc ergo profuit
quod mundus in tempore traditus est disputationi
eorum, ut non invenirit homo omne opus quod operatus
est Deus ab initio usque ad finem. Istae sunt
disputationes hominum vana curiositate quaerentium
abscondita operum Dei, quas multiplicant sibi fabricando
de iis quae ignorant mendacia, et concortationibus
muniunt errores suos. Et sunt adhuc
aliae quaedam disputationes in desideriis hominum
multiplices nimis et variae, et surgunt ex ipsis multarum
studia vanitatum. Omnis enim homo praefert
quod diligit ipse, et trahuntur corda omnium in
infinitas scissiones, ut non consentiant in uno unquam.
Alii lasciviam et luxuriam et voluptatem sequuntur:
inebriari et ludere et ridere et saltare, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.