PL 175, col. 240

Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

existimant hanc esse felicitatem hominis et jucunditatem
suavissimam. Alii honores ambiunt, et dignitates,
et famam magnam in populis, et commendant
studia sua, et disputant gravi concertatione, quoniam
melior est portio ista in vita hominis. Alii
pecunias cumulant et coacervant opes, et putant securitatem
comparare, et fiduciam magnam contra
ingruentem egestatem in tempore angustiae. Et laudant
isti providentiam et sollicitudinem dicunt meliorem,
cum velint tamen securi esse ipsi. Et sic
quidem feruntur omnes in appetitus suos seorsum
singuli contraria approbatione; et disputant rixando,
et dissentiendo desideriis importunis. Et traditur
mundus disputationi eorum, ut in ejus affluentia
experiantur singuli voluptates suas et probent, et

videant, et consumant in argumenta alterutrum
adversum de se copia, illius quisque quod ipse elegerit
in approbatione desideriorum suorum. Et rapiunt
pertinacia magna quisque quod sibi ipse elegerit;
et laudant partem suam singuli, et fit disputatio
magna et altercatio voluntatum in variis aestimationibus
quas pariunt desideria multa. Et in iis
omnibus non invenit homo opus quod operatus est
Deus ab initio usque ad finem. Initium namque
operum Dei est usus rerum temporalium; finis
vero et consummatio, fructus aeternorum. Propterea
qui in rebus mundi disputationem suam constituit,
et approbationem desideriorum suorum exquirit:
non potest invenire in operibus quae operatus est
Deus quidquam ab initio usque ad finem; quoniam,

licet experiri sinatur quanta esse possit delectatio
in bonis hujus saeculi, illam tamen ineffabilem jucunditatem
quae consummatam felicitatem confert,
non apprehendit in contemplatione Dei. Idcirco traditus
est mundus amatoribus mundi, quibus datum
non est ut ab initio usque ad finem invenire mereantur
opera Dei; quia quibus aeternorum bonorum
dulcedo tollitur, eis carnales datae sunt delectationes,
et mundi gaudia exposita in desideriorum suorum
malorum dissipationem. Invenimus et alias adhuc
disputationes in judiciis hominum graves et
multiplices, et rigas coacitantes horrendas, ita ut in
blasphemiam etiam excrescant Creatoris, et dicant
quae non oportet. Arripiunt enim homines vicem

Dei violenter, et judices saeculi se constituunt, et
disputant de mundo et de operibus Dei, et providentia
ejus, et judiciis quibus mundum universum
disponit. Et dicunt alii hoc bene fecit Deus; et alii
murmurant, et dicunt non bene factum est illud.
Istae enim querelae sunt hominum, et praesumptiones
quibus provocant iram Dei; quia subdi nolunt legibus
ejus, sed disputant de operibus ipsius, et judicia
ejus reprehendunt. Periit aliquis morte crudeli
aut gravi damno, et casu miserabili attritus est; et
venit inimicus ejus, et dicit: Bene fecit Deus; hominem
impium et peccatorem secundum malitiam
suam judicavit; et murmurat amicus ejus, et querelam
movet adversus Deum, cur perire permiserit
innocentem, et justum non custodierit. Et damnatur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.