PL 175, col. 241
Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
ille pro malitia sua; et iste pro temeritate sua
judicatur. Et tamen non cessant homines disputare
de operibus Dei, et judicia illius pro sua existimatione
pensare; et reprehenditur Deus a cogitationibus
hominum malignorum. Dicunt enim homines
quod non debuit Deus creasse noxia, nec quae infesta
sunt et nocent posuisse in operibus suis; et
maledicunt creaturas Dei bonas, et blasphemant
Creatorem earum. Ranas, et muscas, et serpentes,
et venenata omnia, et omnia adversa et pestilentiosa
quare fecit Deus? Melius enim fecisset, si
cuncta bona fecisset. Mala quippe plurima sunt, et
mala omnia bona non sunt. Et fecit quidem cuncta
bona ipse in tempore suo; sed solus homo malus,
non intelligens bonitatem neque retinens judicium
veritatis, mala voluntate a bonitate discordat: et
cum fit quod male ipse non vult, dicit male fieri;
cum bene fiat, et ipse male velit. Idcirco malae
voluntates et concupiscentiae nequam excaecant
corda hominum, ut non intelligant quod rectum
est, quia non amant nec volunt quod bonum est.
Et reprehendunt Deum quod noxia fecit; et nemo
tamen reprehendit cum laeditur inimicus suus, cum
sint ipsi universi inimici Dei, et adversarii veritatis.
Propter hoc non intelligit homo opus quod operatus
est Deus ab initio usque ad finem. Carnalis enim homo non sapit ea quae Dei sunt
[(I Cor. II)]
. Sequitur
enim concupiscentiam suam, et laudat delectationem
desideriorum suorum, et cum sibi datur quod
diligit, putat secum bene agi. cum potius hoc fiat
in malum ejus, et cum obsistitur desideriis suis,
murmurat et movet querelam; et causatur, quasi
male actum si quod juste ordinatur; et non intelligit
opera quae operatur Deus ab initio usque ad
finem. Ex quo de terra educitur, donec in terram
revocetur: opera quae operatus est Deus non intelligit
ab initio usque ad finem. Multa enim operatur
Deus circa hominem ab initio ejusque ad finem illius,
et non invenit homo quo fine fiant omnia haec,
donec ipse finem accipiat. Tunc autem intelliget, et
tunc inveniet quae operatus est Deus in eo ab initio
suo usque ad finem suum, vel in misericordia vel
in judicio, ut eum ad talem finem perduceret, quem
operibus suis ab initio usque ad finem probavit ut
veniret in consummationem. Interim autem donec
finis adveniat ab initio usque ad finem latent omnia,
ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus
ab initio usque ad finem. Propterea disputare potest
de operibus Dei, quae operatur Deus ab initio
usque ad finem; sed invenire non potest opus quod
operatus est Deus ab initio usque ad finem. Si
autem non potest homo invenire opus quod operatur
Deus ab initio suo usque ad finem suum, ut
vel hoc saltem intelligat quod ipse vidit, quomodo
tunc inveniet opera quae operatus est Deus ab initio
mundi, usque ad finem saeculi quae ipse videre non
potuit? Cesset ergo homo disputare de judiciis Dei,
quibus mundum universum gubernat et disponit ab
initio usque ad finem; quia homo neque rector