PL 175, col. 242
Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
neque judex mundi a Deo positus fuit, sed possessor;
neque ut sua virtute aut potestate mundi elementa
regeret aut proventus temporum arbitrio
dispensaret, sed ut fructus mundi, et temporum
vices secundum Creatoris dispensationem in usum
alendae infirmitatis suae acciperet. Propterea adjunxit
et ait:
Cognovi quod non esset melius, nisi laetari et facere
bene in vita sua. Omnis enim homo qui comedit et
bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei
est. Nam omnis homo qui contendit, et disputat de
operibus Dei, et causatur judicia Dei, et ejus dispositiones
in mundo accusat; hoc donum Dei non est,
neque ex Deo est illud, sed contra Deum, et melius
facit qui licite in hoc mundo donis Dei justo labore
acquisitis utitur, quam qui adversus Deum pro iis
quae in hoc mundo contra suam voluntatem vel
existimationem eveniunt, rixatur. Neque enim potest
homo rixando et murmurando contra Deum
ejus dispositionem immutare: et ideo melius est
ejus judicia cum timore suscipere, quam in ejus
injuria pro nostra laesione murmurare. Nam et ideo
Deus judicia sua abscondit a nobis, ut, dum ea nec
nostro intellectu penetrare, nec pro nostro arbitrio
immutare possumus, amplius timeamus. Idcirco
prosequitur et dicit:
Didici quod omnia opera quae fecit Deus, perseverent
in aeternum. Non possumus eis quidquam
addere nec auferre quae fecit Deus, ut timeatur. Non solum de operibus Dei quibus essentias rerum
creavit: creatisque per singula genera, et species
rerum formam modumque imposuit, hoc verum est,
quod opera Dei perseverent in aeternum: pro eo
quod ejus dispositio in eis non mutatur, et servant
singula, ut sint quod ea esse instituit: et si transeunt,
non ex ipso hoc est, quod id quod sunt ex
ipso sunt; quod autem esse desinunt, ex semetipsis
habent: sicut et hoc quod antequam essent, nihil
fuerunt, ex semetipsis habuerunt. Non solum itaque
verum est hoc de operibus Dei quibus creaturam
mundi disponit, quod sine immutatione et confusione
ordinis maneant in aeternum; sed etiam de
dispositione et praedestinatione judiciorum ejus quibus
facta hominum examinat, hoc verum est, quod
maneant in aeternum, et legem providentiae suae, et
statutum cogitationis ipse non mutat. Et sicut operibus
ejus rerum generibus neque addere possumus
creando, ut sit quod non erat, neque auferre perimendo,
et destruendo, ut omnino nihil sit quod aliquid
erat: sic neque judicia ejus immutare possumus,
vel addendo ut fiat quod ipse non disposuit,
vel auferendo ut non fiat quod ipse fieri ordinavit.
Ut enim solus ipse timeatur, et ad eum omni tempore
in misericordia respectus sit conscientiae humanae,
idcirco soli sibi potestatem servavit operum,
et judiciorum suorum, ut nemo immutare possit
quod ipse legibus aeternis fixum constituit, ut adimpleret.
Propter hoc non disputet homo in universis
quae illi adveniunt, sed suscipiat judicia Dei cum