PL 175, col. 243

Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

reverentia et timore: et cum quidem prospera tribuit
Deus, et placita condonat, casta exsultatione
laetetur in beneficiis ejus; cum vero adversa egrediuntur,
et molesta occurrunt, mala sua merita confitens,
justitiam illius commendet et veritatem. Quod
si quando molestiis ingruentibus, patientiam suam
labefactari conspexit, contra murmurationis et impatientiae
vitium dona munificentiae Creatoris sui
opponat: ut animus qui pondere tentationis premitur,
ne aliquatenus in blasphemiam erumpat, recordatione
beneficiorum Dei mitigetur. Tunc enim incipiet
benefacere, et laetari in vita sua, et videre
bona de labore suo: non solum quando bonis hujus
mundi industria sua acquisitis cum gratiarum
actione perfruitur; sed tunc etiam quando in adversis

constitutus, pro patientiae suae labore spe futurae
consolationis laetatur. Comedet enim et laetabitur in
donis Dei, quando in prosperis exsultabit de munere,
et in adversis hilarescet de retributione. Sic se
omni tempore componet ad pacem cum Deo, ut videat
et intelligat quod cuncta bona facit in tempore
suo, ut non juste accusetur ab homine in omnibus
quae acciderint. Rata enim sunt judicia ejus: et de
legibus illius, in aeternum stantibus, non potest immutari
magnum vel parvum aliquid. Nam sicut in
cunctis rerum generibus quae videntur imminui vel
deperire, in iis quae transeunt, in supervenientibus
et succedentibus restaurantur, ut dispositio universitatis
ordinem suum ratum immobilemque conservet;
et permaneat semper primae dispositionis statutum

inviolabile, ut neque ultra transgrediatur vel infra
remaneat operum Dei certa moderatio: sic et
judicia ejus secundum certam providentiam currunt,
ut his neque addi neque minui aliquid possit.
Et si quando ipse aliter facere videtur, et aliter judicare,
dispensatio occulta est qua non mutatur consilium,
sed opus variatur et judicium exercetur.
Nam et hoc ipsum judicium est: quod judicium
differtur aliquando ut tempore suo restauretur, ut
non pereat aliquid ex omnibus quae facta sunt, ut
maneant semper. Semper enim hoc est, ut culpa
poenam habeat, et justitia praemium consequatur.
Sed est poena occulta, et poena manifesta. Similiter
praemium occultum est, et praemium manifestum.
Et saepe Deus malos tolerat, et differt poenam illorum

manifestam: et habet tamen omnis malitia
poenam occultam. Et judicat Deus, et videtur differre
judicium vel facta hominum omnino non attendere
ab iis qui non vident nisi ea quae foris sunt.
Similiter aliquando probat Deus justos, adversitatibus
et tribulationibus exercet, et videtur justitia
non habere praemium apud ipsum: et tamen nunquam
caret retributione sua occulta: et manifesta
aliquando differtur, ut interrogarentur de perseverantia
sua conscientiae hominum. Et quia ea quae
in manifesto sunt dissimiliter currunt, fluctuant
eorda hominum, et mirantur ubi sit judicium veritatis;
cum in hoc mundo innocentia premitur, et malitia
prosperatur; propter hoc subjunxit, et ait:
HOMILIA XVIII. De perversis hominum moribus: et quid ex eis censuerit Ecclesiastes.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.