PL 175, col. 244
Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco
justitiae iniquitatem. Et dixi in corde meo: Justum
et impium judicabit Dominus, et tempus omnis rei
tunc erit. Quia vero mentibus humanis de judiciis
Dei et de rerum omnium proventu contrario gravis
aborta est disputatio, et subjiciendae nunc sunt rationes,
quare corda hominum adversus ipsum moveantur,
et in murmurationem consurgant, breviter
superiora repetemus ut eorum quae dicenda sunt,
ex ipsis sententiam quasi a principio dicamus. Superius
demonstraverat Ecclesiastes nihil in hoc mundo
perpetuo in eodem posse consistere; sed temporum
vices contrariis euntibus sine cessatione raptari:
quae videlicet rerum mutabilitas licet a Creatore
rerum omnium recte ordinetur, tamen cor humanum
per impatientiam in murmurationem et blasphemiam
adversus ipsum concutitur. Et ideo subjunxit
post enumerata rerum tempora, et ait: Vidi
afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur
in ea. Cuncta fecit bona in tempore suo, et
mundum tradidit disputationi eorum. Haec est ergo
afflictio hominum, disputatio eorum adversus Deum;
quia in eo quod judiciis Dei humiliter subdi nolunt,
et ejus dispositionem, quae bona est in rebus omnibus,
cum quid contra voluntatem eorum pravam
agitur, contumaciter reprehendunt, non solum eos
exterius poena adversitatis, et tribulationis molestia
atterit, sed multo magis intus furor, et impatientia
murmurationis affligit. Quam afflictionem Deus illis
dedisse dicitur, non mentem illorum pravitate corrumpendo,
sed judicia sua juste, ut probentur ipsi,
quod mali sunt, ab eorum cognitione subtrahendo;
ut, cum videre non valent qua justitia fiat quod circa
eos agitur, amplius per impatientiae suae vitium a cognitione
veritatis excaecentur. Idcirco dedit illis afflictionem,
quando disputationem dedit celando judicia
sua, ut non inveniat homo omne opus, quod
operatur Deus ab initio usque ad finem. Nam praecedunt
aliquando quaedam causae manifestae in hoc
mundo judicia Dei, cum Deus facta hominum in
praesenti vita subsequente retributione vel bona remunerat,
vel punit mala. Et in his tantum valent
aliquatenus discerni judicia Dei, ut aliquid judicium
habeat homo occultae veritatis, quatenus illa etiam
quae penetrare non potest, veneretur.
Cum vero causae praecedentes occultae sunt, vel
quae subsequuntur latent, oriuntur disputationes
plurimae et contradictiones, et affligunt se mentes
hominum pravae rixando, et murmurando contra
Deum, cum penetrare non possint judicia ipsius, neque
invenire opus quod operatus est Deus ab initio
usque ad finem. Non enim penetrare possunt in
tanta caligine, quo fine fiat aliquid, etsi quaedam in
principio causae exstare videntur, sed occulta sunt
omnia propter finem. Idcirco non invenit homo
omne opus Dei ab initio usque ad finem; quoniam