PL 175, col. 249

Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

utriusque conditio. Idcirco enim mortalis factus est
homo, et ideo moriuntur filii hominum similiter ut
jumenta ut probentur, et ostendantur similes esse
bestiis. Duo quippe in homine facta erant, unum ad
similitudinem Dei, alterum ad similitudinem jumenti.
Et illud quidem quod creatum est ad similitudinem
Dei, natura factum est immortale, sicut immortalis
fuit Deus, ad cujus similitudinem factum est. Illud
vero, quod ad similitudinem jumenti factum fuerat,
corruptibile erat natura, sicut illa ad quorum similitudinem
factum erat. De terra enim utraque sumpta
sunt, et erat terra utriusque materia; et ipsa
terra natura erat corruptibilis, sicut illa, quae facta
sunt de terra. Ita ergo duo in homine facta sunt,
unum terrenum, alterum coeleste; unum natura

corruptibile, alterum immortale; unum similitudo
jumenti, alterum Dei. Et erat quidem corpus terrenum
natura corruptibile, factum ad similitudinem
jumenti; anima vero coelestis erat, natura immortalis,
condita ad imaginem Dei. Et conjuncta sunt in
homine corpus et anima, duo in unum: et datum
est corpori beneficium societatis, ut participaret de
immortalitate animae ad incorruptionem: et hoc
totum ad gloriam animae factum est, quia placita
erat Deo in justitia et veritate consistens, ut non attereretur
vestimentum ejus si perseveraret obedientia
illius. Et coopertum est gloria incorruptionis, quod
erat similitudo jumenti in homine ut quasi dissimularetur;
nec videret illud in confusionem dilectionis,
sed in toto conspiceret illius formam, quod amabat,

et non elongaret alicubi. Postea avertit se anima in
abalienationem amoris, et oblita est quod melius
erat suum, et intuita est foris pulchritudinem alienam.
Et intendit in fucum pallii sui, ut se oblectaret
ibi; et coepit fornicari ad illecebras corporales,
et subtracta est ab oculis ejus dilectio spiritualis. Et
iratus est Deus, et non placuit ipsi aversio ista, et
voluit hominem revocare intus ad id quod verum
erat, ut semper non haereret super imagines fucatas
intuitus fallacis. Et abstraxit gloriam indumenti
ejus ut iret in corruptionem, et jussit animam reverti
ne vegetaret illud, et portaret ad aeternitatem;
et concidit vestimentum ejus ut ostenderet homini
quod non esset in eo gloria ejus ubi se bestiis similem
esse videret. Et cecidit homo, et dilapsum est

quod erat terrenum corruptibile, et fluere coepit ut
rediret unde venerat. Factumque est ut probaretur
homo, an meminisset boni sui, et si nosset requirere
illud dum cogitur speciem vanam relinquere, et
exire ab eo qui perverse inhaeserat.
Propterea ut probaret Deus filios hominum, et
ostenderet eos similes esse bestiis. Idcirco unus est
interitus hominis et jumentorum, et aequa utriusque
conditio; sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. In morte ergo una est hominis et jumenti conditio;
quia sicut homo moritur, ita etiam et illa moriuntur.
Sed tamen conditio mortalitatis homini ex judicio
est, jumento ex natura. Et quod similiter habent ex
simili causa non habent; quia homo ut moriatur ex

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.