PL 175, col. 250

Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

culpa habuit, jumentum vero ex natura ut moriatur,
accepit. Tamen probatur homo, et ostenditur
similis esse bestiis; quia unus est interitus hominis
et jumentorum, et similis utriusque conditio: et sic
homo moritur sicut illa moriuntur.
Et similiter spirant omnia. Id est, et ille, et ipse
similem habent vitam, et spiraculum simile vivificationis.
Et in his omnibus:
Nihil habet homo jumento amplius. Quia communis
utriusque est, et ortus, quoniam pariter de terra
facta sunt; et procursus, quia simul:
Omnia vanitati, et mutabilitati subjecta sunt. Et
transeunt universa, et consummatio finis eadem
moriuntur similis, et revertuntur ad terram de qua
primum sumpta fuerunt. Sic, et prius homini cum

jumentis una origo erat in corpore, quod sumptum
est de terra, et una vivendi conditio cum jumentis, ut
similiter corpus terrenum aleretur de terra; sed unus
finis cum jumentis homini non erat, quia factus erat
homo ut non moreretur, neque in terram reverteretur
de qua factus est. Ita tunc per incorruptionem
corporis humilis origo tegebatur, et dissimulatum
erat per immortalitatem ne veniret in exprobrationem
quod homo similis esset bestiis; neque ostendere
voluit homini Deus unde esset ignobilitas ejus,
ut eum in ipsius conditione totum exponeret. Sed
vestivit eum pulchritudine immortalitatis, et posuit
seorsum extra genus suum in sortem alteram. Cum
vero peccasset homo Deo, privavit eum gloria sua,
et remisit ad originem suam, ut per id, quo ibat,

agnosceret unde venerat. Propterea unus est interitus
hominis et jumentorum, et aequa utriusque conditio;
quia sicut homo moritur, sic et illa moriuntur:
et similiter spirant omnia, et in his omnibus nihil
habet homo jumento amplius, sed cuncta pariter
subjacent vanitati.
Et pergunt omnia ad unum locum. Id est ad terram
matrem suam, et originis principium, quia:
De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. Et si quis dicere voluerit: quod habet homo
amplius jumento in eo, quod spiritus filiorum Adam
vadit sursum, ut occidente in mortem corpore, superstes
in vita remaneat: et spiritus jumentorum
descendat deorsum, id est, pariter cum morte corporis

defluat in corruptionem: quis novit hoc?
Non tamen quia verum non est, sed quia occultum
est: ideo:
Quis novit hoc? Non enim dixit falsum est hoc,
sed quis novit hoc? Nemo hoc novit. Non enim sciri
potest hoc ab homine, et tamen credi potest. Et verum
est, quia creditur: et quod creditur, verum
est, et ipsa credulitas non dubia scientia firma est;
et tamen nemo hominum hoc scit qualiter sciuntur
ea quae videntur, et audiuntur, et tanguntur, et caeteris
sensibus percipiuntur; et qualiter sciuntur ea,
de quibus naturaliter dubitari non potest, et quae
incredulis etiam dubitantibus, indubitabili ratione
demonstrantur. Sola enim fide hoc percipitur, et
ideo dubitatio magna est fidem non habentibus super

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.