PL 175, col. 252

Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

aguntur in hoc saeculo ut possit denuo delectationibus
ejus perfrui, et percipere jucunditatem illius
quae futura est post eum. Ideo quandiu vivit, capiat
quantum potest, et utatur hoc mundo antequam abeat,
et educatur ex illo; quia non revertetur amplius, nec
reducetur ut post se futura cognoscat. Et fieri potest
ut iis, quibus ipse uti noluit, alius post ipsum abutatur,
et gaudeat, et exsultet in bonis ejus alienus,
et non possint amplius ad usum ipsius reduci, cum
semel ablatus fuerit. Propter hoc et hujuscemodi
putant homines hanc esse partem suam, ut fruantur
voluptate mundi dum vivunt; et ob hoc solum factos
se existimant, nec futuros post haec aliquid,
cum finem acceperit vita ista. Et multiplicant rationes,
et argumenta, et quae sibi sunt rationes coacervant

alias post alias, ut seipsos decipiant et confirmentur
corda eorum in malum, et credant quod falsum
est. Et aedificant mendaciis murum inter se et
veritatem, ut non videant eam; et proponunt cuncta,
et exquirunt diligenter omnia, quibus possint
verisimiliter demonstrare quod vita alia non est, et
haec sola bona est: et propter hanc vitam tantum
factus est homo, et alia post ipsam non erit. Et haec
tota concussio de caligine judiciorum Dei consurgit;
quia in dubio hominem posuit ut probaret eum, nec
videret quod habet homo jumento amplius. Et tamen
ipse errorem istum rursum aliis judiciis prosequitur,
et ostendit bonam non esse vitam istam in qua
mala plurima regnant; nec potest vera delectatio
vel requies tranquilla inveniri. Et ideo superseminat

adversa, et convertitur retrorsum ad se, et elongat,
ut oppressos non liberet, ut valde affligantur,
et dolore, ac tristitia, mala dulcedo, et delectatio
iniqua tergatur. Et idcirco qui volunt in vita ista jucundari,
et pactum faciunt amoris cum saeculo, et
inique proponunt non requirere veritatem, coguntur
veris judiciis videre mala, quae sub sole sunt,
ut non placeant sibi nimis in aversione sua. Propterea
iste cum dixisset bonum esse hominis laetari
in opere suo, et hanc esse partem illius, et definitionem
dedisset ad requiescendum in istis, movetur
alia consideratione, quod non, sic vita ista est, ut
requies in ea esse possit. Propterea adjungit, et
dicit:
Verti me ad alia [(Eccles. IV)]
. Ad alia quippe recte
conversus dicitur, quia iis quae nunc visurus est,
aliud ab eo quod prius existimaverat, credere admonetur.
Haec enim omnia, quae videbuntur tunc, alibi
doceat esse verum bonum hominis, quam in hac
vita, quae tantis miseriis et doloribus subjecta est,
in qua innocentia premitur, et dolor consolationem
non meretur: hoc itaque aliud, et longe aliud ab eo,
quod prius videbatur et putabatur, iste considerabat,
et ait:
HOMILIA XIX. De innocentium oppressione, et derelictione: et vario ac stulto impiorum de hac vita judicio.
Verti me ad alia. et vidi calumnias (Eccles, IV), quae sub sole geruntur, et lacrymas innocentium, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.