PL 175, col. 253
Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
consolatorem neminem; nec posse resistere illorum
violentiae, cunctorum auxilio destitutos.
Ergo non
putes hic patriam esse. Sed considera et agnosce te
sub sole esse, ubi volvuntur omnia et confusa sunt
universa, quoniam ideo hoc factum est ut agnoscas
exsilium tuum, et patriam requiras aliam. Idcirco
calumniae fiunt hic et oppressiones injustae, ut impetant
alii alios sine causa et opprimant sine misericordia
infirmos fortiores, et non fert consolationem
hic innocentibus Deus, quia illis alibi reservat
consolationes suas, et nunc interim cunctorum
auxilio destitutos relinquit, ne in alieno auxilio consolentur,
quod suum non habent, et minus gemant,
et suspirent, et desiderent ejus consolationem, quam
nondum habent. Sed perversorum animus in utraque
parte correctionis impatiens, nec prosperis excitatur,
nec castigatur adversis. Cum enim dulcia
vitae hujus respiciunt, haerent animo in illis, et dicunt:
Satis est hoc, et non est aliud bonum hominis
praeter istud futurum postea. Cum vero adversa attendunt,
hebetantur, et corruunt animo, et corruunt
diffidentia, et desperant semetipsos, quia spem aliam
non habent. Et optant magis non esse, quam mala
esse; quia malum est, quod sunt, et non noverunt
bonum esse, quod optare possint, ut se transferant
ad illud; quoniam in tempore voluptatis suae discere
illud noluerunt, ut in tempore malo requiescerent
in illo. Et ideo faciunt, quod solum noverunt: cum
male sunt, nihil esse volunt, quia non noverunt
viam aliam, qua effugiant malum esse, nisi transeant
ad non esse. Propterea visis malis, quae sub
sole sunt, continuo voce illorum subinfertur cum
dicitur.
Et laudavi magis mortuos quam viventes; et feliciorem
utroque judicavi, qui necdum natus est; nec
vidit mala, quae sub sole fiunt. Ista quippe vox illorum
est, qui verum bonum non noverunt, nec aliud
putant homini ad bonum vel ad malum esse, nisi
quod praesens est totum. Idcirco in bonis supra
modum exsultant, in malis desperant; et ubi spes
illorum est, illic desperatio constat. Propter hoc visis
malis mundi hujus dicunt, feliciores mortuos
quam viventes, et utrisque necdum natos feliciores.
Quia enim hoc solum existimant esse, quod videtur,
visa miseria, quae in illo est, jam in esse alio felicitatem
non requirent, quia esse aliud praeter hoc,
non noverunt; sed in solo non esse eam constituunt;
quoniam in hoc toto quod solum esse putant
infelicitatem invenerunt. Idcirco magis laudant eos
qui fuerunt, et non sunt quam eos qui adhuc sunt,
et utrisque beatiores praedicant illos qui necdum
sunt. Si enim, ut videtur ipsis, malum est totum esse,
bonum est non esse, et melius non fuisse. Nam si
malum est malum esse, bonum est malum non esse,
et melius non fuisse. Quod enim longius a malo est in
bono, ipsum majus est bonum. Sicut quod longius a
bono est in malo, ipsum majus est malum. Si ergo
malum est esse, bonum utique et non esse, et multo
melius utroque, nunquam fuisse. Ejusmodi itaque