PL 175, col. 406

Expositio in Abdiam (Hugo de S. Victore), J. P. Migne · De V septenis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

servitutem redigit. Unde per donum sapientiae liberari
petimus dicentes: Libera nos a malo. Amen.

et in omnem terram deducta, stillicidia iniquitatis
diffundunt. De quibus fluminibus Psalmista
in persona populi fidelis cecinit, dicens: Super flumina
Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur
tui Sion. In salicibus in medio ejus suspendimus
organa nostra [(Psal. CXXXVI)]
. De his septem
vitiis vastatoribus, et universam naturae integritatem
corrumpentibus, simulque malorum omnium germina
producentibus, quantum ad praesens negotium
explicandum sufficere putamus, loquemur. Septem
ergo sunt, et ex his tria hominem exspoliant; quartum,
exspoliatum flagellat; quintum, flagellatum
ejicit; sextum, ejectum seducit; septimum, eductum
servituti subjicit. Superbia enim aufert homini
Deum; invidia aufert ei proximum; ira aufert

ei seipsum; tristitia spoliatum flagellat; avaritia flagellatum
ejicit; gula ejectum seducit; luxuria seductum
servituti subjicit. Tunc revertentes, singula
per ordinem explanemus. Diximus, quod superbia
aufert homini Deum: superbia namque est amor
propriae excellentiae, quando mens bonum, quod habet,
singulariter diligit, id est sine eo, a quo bonum
accipit. O pestifera superbia quid agis? cur suades
rivulo ut se a fonte dividat? cur suades radio ut se a
sole avertat? cur, nisi ut et ille dum infundi desinit,
arescat, et iste dum ab illuminante avertitur, tenebrosus
fiat; uterque vero, dum accipere cessat, id
quod necdum habet, continuo illud etiam quod habet
amittat. Hoc profecto tu agis, cum doces dona extra
datorem diligere, ut qui partem boni, quod ab illo

datum est perverso sibi vindicat totum bonum,
quod in illo est, amittat: sicque fiat ut nec id quod
habet: utiliter habere possit, dum illud in eo a quo
habet non diligit. Sicut enim omne bonum veraciter
a Deo est, ita nullum bonum extra Deum utiliter
haberi potest. Imo vero per hoc id ipsum, quod habetur,
amittitur; quod in eo, et cum eo, a quo habetur,
non amatur. Nam si quisquam non novit,
nisi hoc, quod habet, bonum in semetipso diligere
necesse est, ut dum in altero bonum, quod non habet,
aspexerit, tanto amarius sua eum imperfectio
torqueat, quantum eum, in quo omne bonum consistit,
non amat. Et idcirco superbiam semper invidia
sequitur; quia qui illic amorem non figit, ubi omne
bonum est quanto de suo perversius extollitur, tanto
gravius de bono alieno torquetur. Sua igitur elationi
justissime poena deputata est; ipsa, quam de

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.