PL 175, col. 407

De V septenis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

se gignit, invidia quae quia commune omnium bonum
diligere noluit, recte nunc boni alieni livore
tabescit. Quam profecto alienae felicitatis successus
non ureret, si illum, in quo omne bonum est, per
amorem possideret. Nec enim alienum a se judicaret
bonum alterius, si suum ibi diligeret, ubi et
suum, et alterius bonum simul possideret. Nunc
ergo quantum se per elationem contra Creatorem
extollit, tantum per livorem sub proximo cadit; et
quantum ibi fallaciter erigitur, tantum hic veraciter
praecipitatur. Sed neque hic sistere potest semel coepta
corruptio: mox enim ut de superbia, invidia
nata fuerit, iram ipsa de se parit; quia miser animus
propterea jam sibi ipsi de sua imperfectione irascitur,
quia de bono alterius per charitatem non

laetatur. Atque ideo id etiam, quod habet, ipsi displicere
incipit, quoniam in alio id, quod habere non
potest, agnoscit. Qui ergo per charitatem in Deo totum
habere potuit, id etiam, quod per elationem
extra Deum habere conabatur, per invidiam et iram
amitiit: quia, postquam per superbiam Deum amittit,
per invidiam perdit proximum, et per iram semetipsum.
Quia igitur omnibus amissis nihil superest
unde gaudeat infelix conscientia, per tristitiam
in semetipsa colliditur, et quae de alieno bono pie
laetari noluit, de suo malo juste cruciatur. Post superbiam
ergo, et invidiam, et iram, quae hominem
spoliant, continuo tristitia sequitur, quae nudatum
flagellat. Cui deinde succedit avaritia, quae flagellatum

ejicit; quia, interno gaudio amisso, foris consolationem
quaerere compellitur. Postea accedit gula,
quae ejectum seducit, quia animam exterioribus inhiantem
hoc vitium imprimis quasi e vicino tentans
per ipsum naturalem appetitum ad excessum illicit.
Postremo supervenit luxuria, quae seductum violenter
servituti subjicit; quia, postquam caro per crapulam
inflammata est, ardorem libidinis supervenientem
emollitus, atque enerviter resolutus animus
vincere non potest. Servit igitur saevissime dominationi
mens turpiter subacta; et, nisi exorata subvemat
Salvatoris pietas, non erit jam unde captivae servienti
amissa restituatur libertas.
CAP. III.-- Quibus sancti Spiritus donis tres primae Dominicae orationis petitiones respondeant: et quibus vitiis medeantur.
Sequuntur itaque septem petitiones contra septem
vitia: quibus ille oratur, ut subveniat, qui nos orare
docuit [(Luc. XI)] , et quod orantibus spiritum bonum
ad sananda vulnera nostra et ad solvendum jugum
captivitatis nostrae daturus esset, repromisit. Sed
nos, antequam ad explanationem harum veniamus,
prius volumus alia adhuc similitudine demonstrare
quantam in nobis corruptionem supradicta
vitia generent; ut quanto periculosior languor ostenditur,
tanto magis necessaria medicina comprobetur.
Per superbiam igitur cor inflatur, per invidiam arescit,
per iram crepat, per tristitiam conteritur, et
quasi in pulverem redigitur, per avaritiam dispergitur,
per gulam inficitur et quasi humectatur, per

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.