PL 175, col. 408

De V septenis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

luxuriam conculcatur et in lutum redigitur: ita ut
jam miser dicere possit: Infixus sum in limo profundi,
et non est substantia. Veni in altitudinem maris
et tempestas demersit me [(Psal. VI)]
. Cumque huic
limo profundi animus fuerit infixus, et luto coinquinationis
et immunditiae obvolutus, evelli nequaquam
potest, nisi ad illum clamet et ejus auxilium
postulet? De quo Psalmista loquitur, dicens: Exspectans
exspectavi Dominum, et intendit mihi.
Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu
miseriae, et de luto faecis [(Psal. XXXXI)]
. Propterea
ergo ipse nos orare docuit, ut totum bonum
nostrum ab ipso sit, ut et quod petimus, et quod
petentes accipimus, ejus donum, non nostrum
meritum esse intelligamus. Prima ergo petitio

contra superbiam est, qua Deo dicimus: Sanctificetur
nomen tuum. Hoc enim petimus ut det nobis
timere et venerari nomen suum, quatenus ei per
humilitatem subjecti simus, qui per superbiam rebelles
et contumaces exstitimus. Huic petitioni datur
donum spiritus timoris Domini, ut ille ad cor veniens
virtutem in eo creet humilitatis quae superbiae
morbum sanet: quatenus ad regnum coelorum, quod
angelus superbus per electionem perdidit, homo humilis
pervenire possit. Secunda petitio est contra
invidiam, qua dicitur: Adveniat regnum tuum. Regnum
siquidem Dei est salus hominum; quia tunc
Deus in hominibus regnare dicitur, quando ipsi homines
Deo subjiciuntur, et modo ei adhaerendo per

fidem et post inhaerendo per speciem. Qui ergo petit,
ut regnum Dei adveniat ille profecto salutem
quaerit hominum; ac per hoc dum pro communi
omnium salute postulat, livoris vitium se reprobare
demonstrat. Huic petitioni datur spiritus pietatis, ut
ipse ad cor veniens, ad benignitatem illud accendat:
quatenus ad eamdem homo aeternae haereditatis possessionem,
ad quam alios pervenire cupit, ipse perveniat.
Tertia petitio est contra iram, qua dicitur: Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra.
Non
enim vult contendere, qui dicit: Fiat voluntas tua:
sed sibi placere indicat quidquid voluntas Dei, sive
in se, sive in aliis secundum arbitrium suae dignationis
dispensat. Huic ergo petitioni datur spiritus
scientiae, ut ipse ad cor veniens, erudiat illud, et salubriter

compungat, ut sciat homo malum, quod patitur,
ex sua culpa provenire: si quid autem boni
habuerit ex misericordia Dei procedere, ac per hoc
discat, sive in malis, quae sustinet, sive in bonis,
quae non habet, contra Creatorem non irasci, sed
per omnia patientiam exhibere. Optime ergo per compunctionem
cordis (quae spiritu scientiae operante,
interius ex humilitate nascitur) ira et indignatio
animi mitigatur quia e converso stultum ira interfecit,
quando in adversis per impatientiae vitium
agitatus, atque caecatus, vel malum quod patitur se
meruisse, vel bonum quod habet per gratiam accepisse
non agnoscit. Hanc virtutem, id est compunctionem,
sive dolorem, praemium consolationis sequitur,
ut qui se hic sponte coram Deo per lamenta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.