PL 175, col. 409
De V septenis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
affligit, illic verum gaudium et laetitiam invenire mereatur.
CAP. IV.-- Quibus item donis quatuor postremae petitiones accommodentur, et quibus malis remedium praestent.
Quarta petitio est contra tristitiam, qua dicitur: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
Tristitia
namque taedium est animi cum moerore quando
mens quodammodo tabefacta, et vitio suo amaricata,
interna bona non appetit, atque omni vigore emortuo,
nullo spiritualis refectionis desiderio hilarescit:
propterea ad sanandum hoc vitium deprecari nos
oportet misericordiam Domini, ut ipse, solita pietate,
animae taedio suo languenti, internae refectionis
pabulum admoveat, ut quod ipsa absens nescit
appetere, gustu praesentis admonita, incipiat amare.
Datur ergo huic petitioni spiritus fortitudinis, ut
fatiscentem animam erigat: quatenus illa pristini
vigoris virtute recepta, a defectu sui taedii ad desiderium
interni saporis convalescat. Creat ergo spiritus
fortitudinis in corde famem justitiae: ut dum
hic per desiderium pietatis fortiter accenditur; illic
pro praemio plenam beatitudinis satietatem consequatur.
Quinta petitio est contra avaritiam, qua dicitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris.
Justum enim est, ut in reddendo
debito non debeat esse anxius, qui in exigendo noluerit
esse avarus: atque ideo cum a nobis per Dei
gratiam vitium avaritiae tollitur, qualiter a nostro
debito absolvi debeamus, ex proposita salutis conditione
docetur. Huic ergo petitioni datur spiritus
consilii: qui doceat nos in hoc saeculo libenter peccantibus
in nos misericordiam impendere quatenus
in futuro cum pro peccatis nostris rationem reddituri
sumus, mereamur misericordiam invenire.
Sexta petitio est contra gulam, qua dicitur: Ne
nos inducas, id est induci permittas, in tentationem.
Haec est tentatio qua nos illecebra carnis saepe per
naturalem appetitum ad excessum trahere nititur,
et latenter voluptatem subjicit, dum manifeste nobis
de necessitate blanditur. In quam profecto tentationem
tunc nequaquam inducimur, si sic studemus
secundum mensuram neccessitatis naturae subsidium
impendere, ut tamen semper meminerimus appetitum
ab illecebra voluptatis coercere: quod ut implere
valeamus, datur nobis petentibus spiritus intelligentiae:
ut interna refectio verbi Dei appetitum
exteriorem cohibeat, et mentem spiritali cibo roboratam
nec valeat corporalis egestas frangere, nec
carnis voluptas superare. Propterea namque et ipse
Dominus tentatori suo, dum esurienti sibi fraudulentam
de exterioris panis refectione suggestionem
faceret, respondit dicens: Non in solo pane vivit
homo, sed in omni verbo quod procedit ab ore Dei [(Matth. IV)]
.
Ut aperte demonstraret quod cum mens
illo interius pane reficitur, non magnopere curat si
foris ad tempus famem carnis patiatur. Datur ergo
contra gulam spiritus intelligentiae: sed ille ad cor