PL 175, col. 410
De V septenis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
veniens, emundat illud atque purificat: et illum interiorem
oculum cognitione verbi Dei, quasi quodam
collirio sanans, eo usque luminosum, atque serenum
efficit, ut ad ipsam etiam deitatis claritatem
contemplandam perspicax fiat. Contra vitium gulae
igitur remedium apponitur spiritus intelligentiae: ex
spiritu autem intelligentiae munditia cordis nascitur:
munditia vero cordis visionem Dei promeretur, sicut
scriptum est: Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum
videbunt [(Matth. V)]
.
Septima petitio est contra luxuriam, qua dicitur: Libera nos a malo.
Convenienter sane servus libertatem
petit: et idcirco huic petitioni datur spiritus
sapientiae, qui amissam captivo libertatem restituat,
et jugum iniquae dominationis quod suis viribus ille
non valuit, per gratiam adjutus evadat. Sapientia
namque a sapore dicitur: cum mens gustu internae
dulcedinis tacta, totam se per desiderium intus
colligit: nec foris jam evidenter in carnis voluptate
dissolvitur: quia totum intus possidet, in quo delectatur.
Congrue igitur contra exteriorem voluptatem
interior dulcedo opponitur, ut quanto ista plus
sapere, et placere incoeperit, tanto liberius atque libentius
illa contemnatur: tandemque in semetipsa
mens pacificata, dum nihil est quod foris appetat,
tota per amorem intus requiescat. Spiritus ergo
sapientiae cor sua dulcedine tangens, et foris concupiscentiae
ardorem temperat, et sopita concupiscentia intus pacem creat: quatenus dum mens
tota ad internum gaudium colligitur, plene ac perfecte
homo ad imaginem Dei reformetur: sicut
scriptum est: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur [(Ibid.)]
.
Ecce, frater, petitionem tuam non
qualiter debui, sed qualiter interim potui, adimplevi.
Accipe manusculum de quinque septenis, quod
postulasti: et cum illud respexeris, memento mei.
Gratia Dei sit tecum. Amen.
CAP. V.-- De septem donis Spiritus sancti, seorsum.
Scriptum est: Si enim vos cum sitis mali, nostis
bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater
vester coelestis dabit spiritum bonum petentibus se? [(Luc. XI)]
.
Ergo spiritum dabit Pater coelestis filiis
petentibus se. Qui enim filii sunt, non aliud quaerunt:
qui aliud quaerunt, mercenarii sunt servi,
non filii: qui argentum quaerunt, qui aurum quaerunt,
qui transitoria quaerunt, qui non aeterna quaerunt,
quaerunt ministerium servitutis, non spiritum
libertatis. Quod quaeritur, datur; si quaeris corporalia,
non plus quam quaeris, accipis. Si quaeris
spiritualia, quod quaeris datur et quod non quaeris
adjicitur; spiritualia dantur, carnalia adjiciuntur. Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adjicientur
vobis
[(Matth. VI)]
. Igitur Patrem rogaturus, et Patrem,
qui in coelis est, coelestia dona quaere, non
terrena: non substantiam corporalem, sed gratiam
spiritalem. Dabit enim spiritum bonum petentibus
se, dabit spiritum suum, ut sanet spiritum tuum:
spiritum sanctum dabit, et spiritum peccatorum
sanabit. Hic aegrotus est, ille medicina. Si ergo vis