PL 175, col. 413

De V septenis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne · Explanatio in Canticum B. Mariae (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

vides, aliud est quo illuminaris, aliud est ad quod illuminaris.
Illud quo illuminaris, fovet; illud ad quod
illuminaris, terret. Tamen terror quasi lumini imputatur;
quia, priusquam illuminabaris, non terrebaris:
expedit tamen ut terror veniat; quia nisi terreat
poena, non corrigitur culpa. Propterea lumen tibi
benefacit dum ostendit, quod cruciat; quia per illud
corrigit, quod male delectat. Sic ergo illuminaris,
ut terrearis. Primum lumen terribile est; imo
tenebrae terribiles, quae videntur per lumen, quia
videri non potest sine terrore. Quod sentiri non potest
sine dolore; praesertim ab illo, qui se meruisse
agnoscit, ut sentiat, quod imminere videt; et vitare
non valet. Hinc igitur timor nascitur, cum periculum
praevidetur, qui poenam habet in hoc malum,
quod cruciat; non in hoc malum, quod liberat:
malum, inquam, non malum. Omnis enim poena

Maximam hanc in Scripturis divinis difficultatem
invenio: quod ubi magna quaedam et sublimia
nonnunquam requirere nos causa circumstans cogit:
ibi nihil praeter solitum, et quod dictu non difficile
sit, praetendere littera videatur. Neque enim hoc
ego tam laboriosum existimo, ut animus legentis ad
ea quae nova et miranda proponuntur, quamlibet
sint fortia, et verborum figuris obumbrata, comprehendere
valeat, quam ut ea quae modica et humilia
primo ingressu repererit, ad sublimem intelligentiam
promoveat. Ecce enim canticum Mariae, quod
tam celebri et assidua, imo quotidiana recitatione
sancta per orbem frequentat Ecclesia, quis ignoret
maxima spiritualis intelligentiae mysteria continere?
Ut enim praetermittamus quod vel solum ad ejus

auctoritatem commendandam sufficere potuisset:
videlicet non sine magna et valde rationabili causa
consuetudinem ecclesiasticam hoc prae caeteris omnibus
canticis, quae in sacra Scriptura reperiuntur,
in tanta veneratione retentasse: ut, inquam, hoc
praetermittamus, quis dubitet beatam Mariam recens
Spiritus sancti in se supervenientis tanta plenitudine
et gratia repletam non potuisse parvum aliquid, et
Magnificat anima mea Dominum. Si circumstantiam
rei gestae perpendere velimus, quanta consideratione
verba ista digna sint luce clarius patescat
Sacra namque interpretatio tunc commodius ad evidentiam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.