PL 175, col. 414

De V septenis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne · Explanatio in Canticum B. Mariae (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

malum est, sed non omnis poena mala est. Quod
enim confert et prodest ad aliquid, bonum est etiam
si in semetipso non est. Quapropter venit poena
minor ut major poena vitetur, et hoc bonum est, tamen,
ex eo quod bonum non est. Per poenam enim
liberamur a poena, et expedit ad tempus sentire
quod molestum sit, ne semper sentire oporteat quod
intolerabile sit. Hoc autem bonum tuum operatur
ex eo quod non est bonum tuum ille, qui est verum
bonum tuum; operaturus postmodum aliud bonum
tuum, quod non solum per ipsum sit, sed ex ipso.
Primum enim ex poena tua operatur liberationem
tui, postmodum ex dulcedine sua operatur gaudium
tuum. Tamen utrobique unus et idem ipse hinc qui
operatur; illinc et qui operatur, et ex quo operatur.

quod supra terrenarum mentium capacitatem non
esset, in laudem Salvatoris sui proferre? Constat
ergo de tanta plenitudine eructantem, tantaque devotione
novum illud, et humanis mentibus insolitum
gaudium Jesu suo jubilantem, nova laude, et singulari
praeconio novam laetitiam in novo adventu
aeterni Domini praedicasse. Et tamen ipsam ejus cantici
seriem, textumque percurrentes, quaedam prima
facie narrationis eo modo proposita invenimus, ut
amplius his nihil in eo quaerendum videatur: cum
tamen, licet haec ipsa et vera sint, tantis mysteriis,
tantisque sacramentis an forte sufficiant, dubitari
possit. Unde magis pertimesco in ejus expositione,
ne vel aliena inducam aliqua, vel propria praetermittam:
et sic vel negligentiae, vel temeritatis reatu

astrictus pro gratia apud vos offensae periculum incurram,
quamvis ipsi poposceritis. Nonnulla eidem
explanationi ex latere adjunxi quae, si interserta
fuerint, poterunt fortasse alicui minus apte conjuncta
videri. Sed ego novi causam idoneam, qua
vos id postulare decuerit: meque poscentium desiderio,
quantum possibilitas suppeteret obsecundare
non disconveniat.
INCIPIT EXPLANATIO.

elicitur, cum notun fuerit vel per quem
relatio mystica allata sit, vel qua ipse relator causa
impulsus talia aut valuit narrare, aut voluit. Videamus
itaque beata Maria quemadmodum ad haec,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.