PL 175, col. 418

Explanatio in Canticum B. Mariae (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

gustum se internae dulcedinis percepisse ostendit.
Unde utrumque professa est, et Dominum videlicet
et Salvatorem, ut pro potestate, qua omni creaturae
suae dominatur, etiam iis, a quibus non diligitur,
jure metuendum ostenderet; pro bonitate vero, qua
misericorditer quosdam salvat, dignum dilectione
demonstraret. Sane quia universae viae Domini, misericordia,
et veritas [(Psal. XXIV)]
sunt, perfecta laus
est Dominum et Salvatorem confiteri, cum veritas
in Domino et in Salvatore misericordia commendetur.
Veritas enim ad Dominum pertinet et ad Salvatorem
misericordia. Nam, quia cuncta opera sua
tanta, et tam perfecta justitia gubernat, ut id etiam,
quod in eis praeter justitiam factum invenitur,
inordinatum non relinquat; et quoniam factum perperam,

nec ejus judicium potest evadere, nec aeternae
dispositionis legibus contraire, in veritate serva
tenorem justitiae.
Quia autem quaedam errantia gratuito ad vitam
colligit, et reparat ad salvationem in judicio suo,
justitiam moderatur per lenitatem misericordiae.
Propterea magnificamus Dominum, et in salutari
exsultamus; quia cuilibet reverenda est justitia Domini,
et exsultanter observanda misericordia Salvatoris.
Ideoque, inquit Maria: Magnificat anima mea
Dominum: Ex exsultavit spiritus meus in Deo salutari
meo. Quare anima magnificat, et spiritus exsultat?
Idem fortasse alio verbo repetitum est. Nam
anima, et spiritus in homine idem est, quamvis
aliud anima, et aliud spiritus notet. Nam spiritus ad

substantiam dicitur, anima ad vivificationem. Verumtamen
quia occasio se obtulit, errorem quorumdam
hic commemorare non abs re puto. Nam
sunt, qui in unoquoque homine duas animas esse
contendunt: unam rationalem et unam sensualem
rationis expertem, quales sunt animae brutorum
animalium. Hanc autem opinionem rationibus quibusdam,
et auctoritatibus firmare conantur. Aiunt
enim animam rationalem nonnisi in vulva formato
corpori infundi, quemadmodum legitur in primo
homine corpus prius formatum ac deinde spiraculum
vitae inspiratum. Et Moyses in lege dicit: Quod
si quis percusserit mulierem praegnantem et illa abortivum
fecerit: si formatum fuerit abortivum, percussor

animam pro anima reddat; si autem formatum
non fuerit, multetur pecunia [(Exod. XXI)]
. Quidam
etiam sanctorum Patrum in suis tractatibus hoc
asseruisse inveniuntur.
Et propterea cum constet animam rationalem
nonnisi formato corpori dari, et iterum materiam,
sicut ipsum corpus, priusquam humanam formam
accipiat moveri, et crescere, et ipso vitali motu, qui
ipsi inest, ad hanc ipsam formam perduci, sine
contradictione aliqua concedendum putant, quod
antequam rationalem animam accipiat corpus humanum,
animam habeat sensualem, qua vivat et
vegetetur et incrementum formamque percipiat
intantum ut si concepto semini, et formato rationalis
anima non daretur, cum illa anima, quam a

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.