PL 175, col. 763
Posteriores excerptiones (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne
dicens: Et cum tanti essent, sive tam magni.
(Sicut superius dicit, plenum magnis piscibus) non
Videns turbas Jesus, ascendit in montem, etc. [(Matth. V.)]
Quod Dominus octonarium, quo ad octo
beatitudines pervenitur, docturus discipulos ascendit
in montem, hoc nobis insinuat quod qui sacrae
Scripturae verbum dispensat, non in valle pravitatis,
non in campo effrenatae dissolutionis consistere debeat,
sed in montem spiritualis conversationis per
exercitia virtutum, et exhibitionem bonorum operum
ascendat. Et sicut scriptum est: Super montem
excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion [(Isa. XL)]
.
Ascensio ergo in montem, sublimem designat
conversationem; sessio Domini, auctoritatem
magisterii; apertio oris, effectum praedicationis.
Beati pauperes spiritu, etc. Alii sunt spiritu divites;
alii quodammodo nil de spiritu habentes; alii
spiritu pauperes. Spiritu divites sunt superbientes.
De spiritu nihil habentes, nimis pusillanimes. Spiritu
pauperes, humiles. Superbientes, faciunt non
facienda per elationem. Pusillanimes, facienda praetermittunt
per pusillanimitatem. Humiles, non facienda
praetermittunt, et faciunt facienda per humilitatem.
Paupertas itaque spiritus, nil habens defectionis,
nil habens superfluitatis, per viam regiam
ducit ad beatitudinem supernam.
Beati mites. Mites sunt lenes et patientes, qui neminem
laedunt et improbis cedunt. Sunt autem quidam
qui ita volunt esse mites, ut nil curent de
aliena vita, neminem de bono admoneant, neminem
de malo corripiant. Sed talis lenitas non est multum
laudanda, quia patitur defectum, ubi debet exercere
virtutis effectum. Tales igitur debent esse mites,
ut neminem laedant, mala illata patienter sustineant,
et non solum suam, sed nec alienam negligant
vitam, ut si opus fuerit et bonis ad meliora
exhibeant exhortationem, et malis de malo correctionem. Est
enim modus in rebus [(HORAT., Satir.
lib. I, satir. I, 106.)]
; quia sicut homo non debet
esse nimiae asperitatis, sic non debet esse nimiae lenitatis,
ut inter dexteram et sinistram, per discretam
mansuetudinem ad beatitudinis perveniat terram.
Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Luctus
solet esse pro amissione charorum, sicut aliquis
quando amittit charos suos, patrem, matrem;
filium, aut aliquem propinquum. Heu! quam multi
lugent damna corporalia, qui lugere contemnunt