PL 175, col. 936

Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

summo bono est, ita in omni bono secundum aemulationem
participationis summum bonum contemplari
potest. Ideoque theologiam convenienter ex
omni specie, et forma, et qualitate sensibili invisibilium
significatione conformare. Et hic sensus est
primi capituli. « Omne datum optimum, et omne
donum perfectum desursum est descendens a Patre
luminum » Auctoritate apostolica, et divinae theologiae
primum probat omne bonum esse a summo
bono; deinde ex sua subjungit sententia omne bonum
respicere, et refundi ad summum bonum;
quia, sicut in multis participatione dividitur, ita
multa in una similitudine et imitatione uniuntur.
Data optima dona naturae sunt: dona perfecta dona
gratiae: Pater luminum auctor et largitor donorum.
« Omne ergo datum optimum, et omne donum
perfectum desursum est descendens a Patre luminum, »
quoniam bona omnia sive quae natura primum
bene condita accepit, sive quae postea per
gratiam glorificata obtinere meruit; ab uno auctore
naturae et largitore, gratiae data sunt. Quibus quasi
descendere fuit, a fonte plenitudinis summae ad
participationem inferiorum venire. Omnis enim
creatura excellentiae Creatoris natura inferior est;
et idcirco omne bonum, quod dono Creatoris creaturae
infunditur, merito quasi ad inferiora descendere
perhibetur. Descendit enim, quia subditae
naturae et inferiori dignitate se infundit,
Descendit etiam, quia a perfecta et consummata
plenitudine in eam, quae ex parte est, participationem

se dividit. Ita tamen, quod nec descendens
serviat, nec divisum decrescat; sed manens in se
quod est, et in eo, a quo venit, quantum est eis, ad
quos venit se praebet, et hoc quod esse accipiunt,
et quantum esse in eo quod sunt, meruerunt. Ita ab
uno bono omnia bona sunt; et in uno bono omnia
bona sunt; et ipsum bonum, a quo sunt omnia bona,
bonum est, et lumen est; et eorum, quae ab ipso
sunt, auctor bonorum et Pater luminum; et bona
ipsa lumina sunt, et illuminantia ea, quae lucere
possunt, et lumina fieri lucentia ex illuminante lumine.
Hoc enim bonum nihil a se conditum alienum
relinquit a se; nec tamen illuminat nisi ea tantum
quae creavit ad se et formavit secundum se. Illa

enim sola lumen capiunt, quae lucere possunt ex
lumine, quae lumen veniens, sibi non dissimilia invenit;
et infusum ad majorem sui similitudinem et
imaginem exteriorem perfectiorem extollit. Ista ergo
sola data optima, et dona perfecta accipiunt; quia
omnis creatura (praeter eam, quae imaginem conditoris
habet, et similitudinis capax est) si in suo
genere bonum est, quod a Creatore esse accepit,
nec optimum erat cum datum est, nec perfectum
consummatum. Rationalis vero creatura, quae sola
ad imaginem conditoris facta est, data et dona accepit.
Optima quidem dum conderetur ad infima; et
perfecta dum sublimaretur ad summa. Neque enim
melius aliquid alteri naturae datum est ab eo quod
primum accepit, neque perfectius eo quod postmodum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.