PL 175, col. 937

Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

esse meruit, quoniam et primum prae caeteris
omnibus bona condita est, et postmodum ad ejus,
a quo facta est, imaginem et similitudinem perfecta.
Ergo data optima, et dona perfecta a Patre luminum
descendentia rationalis tantum creaturae celsitudinem
contingunt, quae sola sublimis facta est.
Primum dum concederetur optima; et postea dum
glorificaretur, perfecta est, quodammodo consimilis,
et coaequalis ad summa. Nam ipsa data optima,
et dona perfecta lumina sunt, quae a Patre luminum
descendunt; et ipse lumen est, a quo descendunt
Patre luminum, et in quos descendunt ipsi lumina
fiunt; quia nec Pater luminis alium gignere potuit
quam ipse est, nec susceptor luminis aliud quam
lumen fieri potest. Si ergo lumen est qui lumen

genuit; et lumen est, qui lumen suscepit, jam quodammodo
invenitur esse idem et qui genuit, et qui
suscepit. Ita tamen ut ille hoc esse credatur per
naturam: iste vero hoc esse agnoscatur per gratiam.
Propter hoc ergo unum lumen in multa se lumina
participatione profudit, ut multos illuminatos
ad unum lumen reformaret, ut dum illud participando
multi acciperent, in illius forma omnes unum
apparerent. Propterea theologus cum ex divina
monstrasset auctoritate, quoniam omne bonum a
summo bono, ex sua statim subjungit sententia.
Quoniam omne bonum ad summum bonum, et quod
ab illo quidem divisione participationis profunditur,
et ad illud similitudine conformationis unitur.
« Omne datum optimum, et omne donum perfectum
desursum est descendens a Patre luminum. »
In hoc ergo probat, quod omne bonum a summo
bono est. Post hoc subjungit, quod omne bonum ad
summum bonum conversionem habet, et reductionem,
et finem. « Sed et omnis Patre moto, manifestationis
luminum processio in nos optime, et
large proveniens, iterum ut unifica virtus restituens
nos replet, et convertit ad congregantis Patris unitatem,
et deificam simplicitatem. » Motus Patris,
affectus est paternae benignitatis; sola enim benignitate
et pietate sola Pater movetur, ut lumina sua
effundat super nos. Movetur non conturbatione sui,
sed miseratione nostri. Movetur non se concutiens,
sed nos colligens; non se evacuans, sed nos replens.

Movetur ergo, ut ad nos veniat, et non movetur,
ut a se recedat. Movetur, ut nobis esse incipiat,
quod non erat, et non movetur, ut sibi desinat
esse, quod erat. Sic ergo Pater luminum movetur
super nos, et moto Patre lumina ejus descendunt
in nos, et per procedentia in nos manifestantur per
nos. Primum nobis, post hoc aliis ex nobis, et omnis
ista processio manifestationis luminum, id est
per quam lumina manifestantur (non enim manifestarentur,
nisi procederent) exiens a Patre moto.
Omnis scilicet ista processio manifestationis luminum
in nos proveniens hoc operatur, videlicet quod
replet nos, non utique alio quam seipsa ex eo quod
replet, iterum restituens reparando, sicut poenis
constituit creando, restituit scilicet utpote unifica

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.