PL 175, col. 944

Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

perfecta esse posset simul in universis. Ipsa vero
distributio multiplicatur optime et pulchre: optime
in universis, et pulchre in singulis, vel, optime secundum participantium dispositionem. Optime enim multiplicatur,
ut majus sit bonum, quod a multis percipitur;
et pulchre multiplicatur, ut major sit decor
universitatis, quod participantibus singulis varie
diversisque modis infunditur, ut ex multitudine numerosa
in participantibus boni fiat consummatio, ex
distributione dissimili participantium pulchritudo.
Sive simplicis radii, quo nos illuminamur multiplicatio
convenienter intelligi potest secundum multas
ac diversas divinorum eloquiorum figuras ac similitudines:
quibus secundum nos sumptis divina

sapientia, quae in sua puritate, ac simplicitate
omnino incomprehensibilis est, mentibus humanis
varie multipliciterque, cum ipsa una eademque
semper sit, declaratur. Multiplicatur ergo,
quoniam multis modis declaratur: optime quidem
quantum ad se, et pulchre quantum ad nos. Optime
multiplicatur, quoniam ex ipsa multiplicatione declarationum
perfectius agnoscitur; pulchre declaratur,
quoniam pulchra ac decenti se declarantium
formarum specie ac dissimilitudine manifestatur.
Et ipsa multiplicatio fit ad contemperantiam eorum,
quae provisa sunt, hoc est electorum et provisorum
ad vitam, ut contemperentur et participationis concordia
uniantur quasi multa membra in uno corpore,
ut ipsa diversitas donorum unitatis et pacis

societatem ad invicem confirmet: quatenus unumquodque
membrum se a totius corporis compage dividere
non praesumat, cum boni plenitudinem, quam
in se minus habet, in aliorum societate possideat.
Quia enim unumquodque habet, quod aliud non
habet: propterea unumquodque in alio habet quod
in se non habet, vel in alio plus habet quod in se
minus habet. Et idcirco singula invicem tendunt
ad se et concordiam ac pacem servant inter se: et
ipsa concordia et pax contemperantia est, qua sibi
consentiunt, ut stent in unum et reformentur ad
unum. Propter hoc ergo ipsam contemperantia provisorum
anagogicam dicit et unificam. Unificam
quidem, ut stent in unum; anagogicam, ut reformentur

ad unum. Unificam, quia dispersos in unum
colligit; anagogicam, quia dejectos ad superiora
reducit. Unificam, per dilectionem proximi; anagogicam,
per dilectionem Dei. Propterea pulchra
est in congregatione, optima in elevatione. Ipse
ergo radius divinae illustrationis multiplicatus sive
per distributionem donorum spiritualium, qua intrinsecus
participatur; sive per varietatem mysticarum
demonstrationum, qua extrinsecus in sacro
eloquio declaratur, provenit, hoc est procedit in
corda illuminanda, sive ab intus per aspirationem
ea replens, sive a foris per sacri verbi eruditionem
se ipsis infundens: et tamen manet intra se munite,
ut cum se mentibus illuminandis varie ac multipliciter
participandum praestat, extra suae tamen simplicitatem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.