PL 175, col. 945

Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

unitatis non effluat. Ipsa enim ejus unitas
propterea semper intra se manet, quoniam illam
munit atque custodit coessentialis incommutabilitas,
ut licet ad illius communicationem accedat participantium
pluralitas, ad divisionem tamen illius
non praevaleat participationis diversitas. Manet ergo
intra se munite, ut semper idem sit, neque exeat
ab eo quod est, in id quod non est: sed incommutabili
similitudine sua uniformiter fixus, ut videlicet
a seipso non discrepet, quasi sibi dissimilis effectus.
Neque solum ipse unus manet, sed etiam respicientes
in se, et conversos ad se, quantum fas est, hoc est licitum
et possibile illis, extendit se eis, hoc est porrigit
ut ad eos etiam veniat qui longe sunt, et a se
tamen non recedat. Extendit videlicet proportionaliter,

hoc est ut alii plus, alii miuus accipiant secundum
dispensationem distributionis munerum,
vel possibilitatem capacitatis participantium. Qui
enim proximi sunt, abundantius ex illo accipiunt:
et sic deinde singuli quo magis accedunt, magis accipiunt;
et quo magis recedunt, minus recipiunt.
Omnes tamen accipiunt; unusquisque pro parte
sua. Hoc est, quod ait: « Proportionaliter se extendit,
quia tamen ad omnes se extendit, et omnibus
se infundit, omnes illuminat, et lumina esse
facit ex lumine suo, ac per hoc unum esse facit,
sicut ipse unus est. Et hoc est, quod dicit: « Unificat
eos secundum simplicem sui unitatem. » Una
enim illuminatio omnium, una est similitudo, et
una forma, in qua unum sunt omnes ex illa, qui

illuminantur ab illa, et unum cum illa, quoniam
illuminati lumina sunt, sicut ipsa est lumen. Illi
tamen, qui ex ipsa unum sunt, unificatione unum
sunt non unitate, quia quod unum sunt ex multis,
unum sunt in uno. Ipsi enim multi sunt, et propterea
unum non sunt in eo quod sunt; sed, quia
multi in uno sunt, ex uno multi unum sunt, et unificatione
unum sunt, non unitate. Ipse vero non unificatione,
sed unitate unus est, quia unus est ex eo
quod est, quod unum est. Et propterea simplicem
dixit unitatem, quia ex uno unus est, et idem unum
a quo est, ipse est. Idcirco unitas in uno simplex
est; unificatio vero multiplex in uno, quia illi
ex uno unum, et unum in uno: hic autem

ex multis unum, quia multi in uno, et unum in
multis. Deinde subjungit causam quare divinus radius,
id est, sapientia divina, quae a Patre una est,
et apud Patrem simplex est, varie multiplicatur per
similitudines et formas demonstrationum in sacro
eloquio, quoniam videlicet aliter nobis innotescere
non potuit invisibilis Dei sapientia, nisi se iis quae
novimus visibilium rerum formis ad similitudinem
conformaret, et per eas nobis sua invisibilia quae
non novimus significando exprimeret. Propterea divinus
radius, qui in se unus est, et simplex, ad nos
veniens, significationum et demonstrationum varietate
multiplicatur, quia eum in sua puritate ac simplicitate
capere non valet

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.