PL 175, col. 950

Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

se facit ab illis, amore, et dilectione; et judicat peregrina
a se, et disconvenientia, et nullam secum
habentia similitudinem. Atque in hunc modum noster
animus ex propria natura docetur quod visibilia
ad invisibilia cognationem habent et similitudinem:
et quod ipsa visibilia imagines sunt et simulacra
eorum, quae visibiliter videri non possunt,
quoniam ex his intelliguntur ea, quae non videntur;
et quia secundum aliquid totum illic in incommutabili
natura invisibiliter consistit, quod hic visibiliter
et sensibiliter natura mutabilis accepit, ut ad
invisibilia conducat. Est enim hic species et forma,
quae delectat visum; est et melodiae jucunditas, quae
demulcet auditum; est suavitas odoris, quae reficit
olfactum; est dulcedo saporis, quae infundit

gustum; et lenitas corporum, quae fovet et blande
excipit tactum. Illic autem species est virtus, et
forma justitia, dulcedo amor, et odor desiderium;
cantus vero gaudium et exsultatio; contactus autem
amati, et desiderati, et quaesiti boni inventio. Haec
enim omnia ibi sunt, et vera ibi sunt, et habent ad
haec, quae non vera sunt, aliquod simile secundum
quod intelliguntur a nobis. Ex his enim noster animus
ad illorum cognitionem et imitationem ascendit,
arbitrans visibiles formas, quas vel natura secundum
primam conditionem inditas ostendit, vel
sacrum eloquium dispensatorie ad declarationem
faciendam in significationem proponit, invisibilis
pulchritudinis imagines esse et sensibiles suavitates,
id est dulcedines sensibiles, figuras esse et similitudines

invisibilis distributionis, hoc est dulcedinis,
quae invisibiliter distribuitur, id est diversis modis
tribuitur: ut videlicet alius plus, alius minus accipiat
secundum mensuram, et dona gratiae largitoris.
Et similiter immaterialis luculentiae, hoc est spiritualis
lucis imaginem esse materialia, id est corporalia
lumina; et rursum sacras disciplinas, id est
investigatas et perscrutatas ingenio, imagines esse
contemplativae plenitudinis, id est plenae ac perfectae
contemplationis, quae secundum intellectum, id est
intellectualiter solum et invisibiliter et percipitur, et
ministratur. Omnis enim illa cognitio, quam modo
per sacrum eloquium studio lectionis vel meditationis
discimus, quasi imago tantum est illius plenae

ac perfectae cognitionis, quam postmodum ex praesenti
contemplatione hauriemus. Unde et Apostolus
ait: « Videmus nunc per speculum in aenigmate;
tunc autem facie ad faciem [(I Cor. XIII)] . » Quid
ergo mirum est, si ea, quae foris apparent sensibilia,
invisibilium imagines esse dicuntur, cum ipsa
nostra scientia, quae ad horum comparationem spiritualis
et invisibilis creditur, imaginis et similitudinis
loca ad illa existimetur?
Sequitur: « Et adunati ad divina, et ordinati habitus
earum, quae hic sunt, dispositionum ordines. »
Iterum subaudi, arbitrans noster animus ordines
dispositionum: « quae dispositiones hic, » hoc est
exterius sunt, esse imagines habitus adunati ad divina.
Est enim quidam habitus mentis bonae adunatae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.