PL 175, col. 951

Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

ad divina, et quasi collectae in unum a variis desideriorum
scissuris, et ordinatae, ut recte incedat.
Adunatae videlicet per dilectionem, et ordinatae per
discretionem. Adunatae ad unum, et ordinatae in uno.
Cujus videlicet habitus invisibiliter ordinati, et subsistentis
imagines sunt ordines dispositionum, quae
extrinsecus in gradibus, et officiis, et ministeriis in
Ecclesia sancta dispensantur. Sicut enim in una
Ecclesia diversi ordines, et dispositiones unam in
universitate pacem et concordiam subministrando,
et cooperando efficiunt, sic in una anima multae virtutes
cooperando, et subministrando sibi unam perfectionis
formam componunt. Sed et in unoquoque
nostrum exterioris hominis dispositio, et ordo vivendi,
atque agendi modus interioris hominis formam

habitumque demonstrat.
Sequitur: « Et Jesu participationis ipsam divinissimae
eucharistiae assumptionem. » Rursum subintellige,
quod supra, arbitrans noster animus ipsam
assumptionem divinissimae eucharistiae imaginem
esse participationis Jesu. Ipsa enim assumptio divinissimae
Eucharistiae, id est sanctissimae perceptionis
corporis et sanguinis Jesu Christi, quam nunc sacramentaliter
et visibiliter in altari tractamus, imago
est et forma illius participationis Jesu, qua vel nunc
ei in spiritu per dilectionem conjungimur, vel postmodum
in eadem forma gloriae apparentes plena similitudine
uniemur. Sane hic notandum quod quidam
ex hoc loco munimentum erroris sui dicere putaverunt,
dicentes in sacramento altaris veritatem

corporis et sanguinis Christi non esse, sed imaginem
illius tantum et figuram: propterea quia Scriptura
dicit, id quod in eucharistia altaris sumitur, imaginem
esse illius quod in participatione Jesu percipietur.
Qui profecto in hunc erroris laqueum non
inciderent, si vel sacramenta Dei recta, et humili
fide susciperent, vel Scripturas sacras convenienti
intelligentia tractarent. Nunc autem, quia in sacramentis
Dei sensum suum fidei praeferunt, et in Scripturis
sacris sanam interpretationis formam tenere
contemnunt, fit ut ipse sermo veritatis amplius eos
caligare faciat, dum non recte intellectus errorem
pro veritate ministrat. Quod tamen Scripturae vitium
non est, sed legentium et non intelligentium

caecitas; neque sacramentorum Dei confusio, sed
praesumentium pravitas. Hic autem periculose erraverunt
tot manifestis sententiis et assertionibus
non dubiis unum ambiguum praeferentes, et in ipso
magis mendacium, quam veritatem eligentes, non
quia hoc ibi magis dicebatur, sed quia hoc ab illis
magis credebatur. Quid enim? nunquid ideo sacramentum
altaris veritas non est, quia figura est?
Ergo nec mors Christi veritas est, quia figura est;
et resurrectio Christi veritas non est, quia figura
est. Nam et mortem Christi, et resurrectionem
figuram esse, et imaginem esse, et similitudinem,
et sacramentum, et exemplum Apostolus
manifeste declarat, dicens: « Christus mortuus est
pro delictis nostris, et resurrexit propter justificationem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.