PL 175, col. 952

Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

nostram: ut peccatis mortui justitiae vivamus [(I Cor. XV)] .
» Et apostolus Petrus dixit:
« Christus est passus pro nobis; vobis relinquens
exemplum, ut sequamini vestigia ejus [(I Petr. II)] . »
Ergo mors Christi exemplum fuit ut peccato moriamur,
et resurrectio ejus exemplum fuit ut justitiae
vivamus. Nunquid ideo veritas non fuit? ergo Christus
vere mortuus non est, et vere non surrexit, si
mors ejus, vel resurrectio vera non fuit. Absit!
Nam de ipso scriptum est: « Vere languores nostros
ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit » [(Isa.
LIII)] . Ergo mors Christi vera fuit, et tamen exemplum
fuit; et resurrectio Christi vera fuit, et tamen
exemplum fuit. Quare ergo sacramentum altaris similitudo
esse non potest, et veritas? In alio quidem

similitudo, et in alio veritas. Nam, cum unum sit
sacramentum, tria ibi discreta proponuntur, species
scilicet visibilis, et veritas corporis, et virtus gratiae
spiritualis. Aliud est enim visibilis species,
quae visibiliter cernitur. Aliud est veritas corporis
et sanguinis, quae sub visibili specie invisibiliter
creditur. Atque aliud gratia spiritualis, quae cum
corpore et sanguine invisibiliter et spiritualiter
percipitur. Quod enim videmus, species est panis et
vini; quod autem sub specie illa credimus, verum
corpus est, et verus sanguis Christi Jesu, quod pependit
in cruce, et qui fluxit de latere. Nec per panem
et vinum corpus et sanguinem tantum significari;
sed sub specie panis et vini verum corpus et
verum sanguinem consecrari. Et speciem quidem

visibilem sacramentum esse veri corporis et veri:
sanguinis; corpus autem et sanguinem sacramentum
esse gratiae spiritualis. Et sicut species illic
cernitur, cujus res vel substantia ibi esse non creditur,
sic res ibi esse veraciter et substantialiter praesens
creditur, cujus species non cernitur. Videtur
enim species panis et vini, et substantia panis et vini
non creditur. Creditur autem substantia corporis et
sanguinis Christi, et tamen illius species non cernitur.
Quod ergo videtur secundum speciem sacramentum
est, et imago illius quod creditur secundum corporis
veritatem, et quod creditur secundum corporis veritatem,
sacramentum est illius, quod percipitur
secundum gratiam spiritualem. Sacramentum ergo

altaris et eucharistia divina in vero corpore et sanguine
Domini nostri Jesu Christi, et imago est secundum
speciem panis et vini, in qua cernitur, et
res est secundum substantiae suae veritatem, in qua
creditur illic atque percipitur. Et rursum, quod
nunc visibiliter secundum speciem sacramenti, et
corporaliter secundum carnis et sanguinis veritatem,
Christum in altari sumimus, sacramentum est
et imago, quod ipsum eumdem invisibiliter et spiritualiter
secundum gratiae infusionem, et spiritus
sui participationem in corde sumere debemus. Ergo
divinissima eucharistia, quae in altari et secundum
speciem panis et vini, et secundum corporis et sanguinis
Christi veritatem visibiliter et corporaliter
tractatur, sacramentum est, et signum, et imago

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.