PL 176, col. 117

Summa sententiarum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

CAPITULA.
CAP. I.
De sacramentis in generali. --CAP. II. De sacramentis legalibus. --CAP. III. De praeceptis primae
tabulae. --CAP. IV. De quatuor primis praeceptis secundae tabulae. --CAP. V. De quinto praecepto secundae
tabulae. --CAP. VI. De sexto et septimo praecepto secundae tabulae. --CAP. VII. De dilectione
proximi. --CAP. VIII. De dilectione Dei.
CAP. I. De sacramentis in generali.

Contra peccata tam originalia quam actualia, de
quibus jam diximus, inventa sunt sacramentorum
remedia, de quibus haec tria consideranda sunt:
quid sit sacramentum, quare institutum, et in quibus
consistat. Augustinus: Sacramentum est sacrae
rei signum. Idem: Sacramentum est invisibilis gratiae
visibilis forma, ut in sacramento baptismatis figuratur
ablutio interior per illam exteriorem et visibilem.
Unumquodque enim sacramentum ejus rei similitudinem
debet habere cujus est sacramentum. Unde Augustinus:
Si enim sacramenta quamdam similitudinem
earum rerum quarum sacramenta sunt non haberent,
omnino sacramenta non essent. Opponitur quod praedicta
diffinitio non solis competat sacramentis, cum

et ante sanctificationem hoc congruat aquae ut sit
visibilis forma invisibilis gratiae; quia, sicut aqua
auferuntur sordes corporis, ita per gratiam sordes
animae. Sed ut solis sacramentis competat, sic intelligendum
est: Sacramentum est visibilis forma
invisibilis gratiae in eo collatae, quam scilicet confert
ipsum sacramentum. Non enim est solummodo
sacrae rei signum, sed etiam efficacia. Et hoc est
quod distat inter signum et sacramentum; quia ad
hoc ut sit signum non aliud exigit nisi ut illud significet
cujus perhibetur signum, non ut conferat. Sacramentum
vero non solum significat, sed etiam
confert illud cujus est signum vel significatio. Iterum
hoc interest; quia signum potest esse pro sola significatione

quamvis careat similitudine, ut circulus
vini; sed sacramentum non solum ex institutione
significat, sed etiam ex similitudine repraesentat.
Sicut enim jam diximus, sacramentum debet habere
aliquam similitudinem ejus rei cujus dicitur sacramentum.
Sciendum quoque est quod sacramentum
appellatur quandoque in sacra Scriptura res sacra
et mystica, sicut sacramentum incarnationis. Deinde
videndum est quare sacramenta instituta sunt.
Tria sunt propter quae instituta sunt: propter eruditionem,
humiliationem, exercitationem. Propter
eruditionem; quia cum homo ante peccatum haberet
cognitionem veritatis et tunc sine medio posset
Deum videre, per superbiam excaecatus est; et ut ad
cognitionem redeat necessaria sunt haec visibilia per
quae eruditur mens ad intelligenda invisibilia. Propter
humiliationem quia cum rationalis creatura

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.