PL 176, col. 479
De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
enim illius datur, non per meritum. Ideo iis
qui erroris illius participes non sunt, et culpae conscii
non existunt, gratia per illum datur, ab illo non
datur. Minister malus est largitor, bonus tamen
minister est. Sicut haereticus sive alius quilibet
malus minister, malus est, et tamen minister est.
Malus in eo quod errorem vel malitiam habet;
minister in eo quod habet officium. Sic simoniacus:
nam, et ipse haereticus est, etsi non fide, tamen
opere: minister malus est, et tamen minister est:
Malus in eo quod simoniacus est, minister in eo
quod in officium ordinatus est; malus in eo quod
pretium dedit, minister in eo quod ordinem et officium
accepit. Sed dicis mihi: Quomodo ordinem
aut officium accipere potuit qui pretium dedit?
Audi quomodo. Ad perniciem, ad perditionem. Officium
emere potuit, gratiam accipere non potuit.
Tamen quia officium accepit et habet, per ministerium
ejus bonis quidem gratia et officium datur.
A malis vero non gratia sed officium solum accipitur,
et tamen accipitur quamvis ad perniciem ejus
qui male accipit, sicut ad perniciem ejus qui male
dedit.
CAP. IV. De iis qui corporalia in Ecclesia comparando cum eis et in eis spiritualia emunt.
Sunt autem quaedam in Ecclesia quae dum pretio
comparantur, cum perceptione corporalis beneficii,
participatio etiam spiritualis dignitatis accipitur.
Ubi profecto quisquis alterum vendere aut emere
cognoscitur, neutrum invenditum aut inemptum
reliquisse comprobatur. Sed dicis mihi: Quomodo
hoc esse potest? Ego in Ecclesia victum et vestitum
emi, Ecclesiam non emi. Stipem emi, praebendam
emi, corporalia tantum emi, spiritualia nihil
emi, aut emere volui. Dic ergo mihi: Quis nomen
tuum inter nomina fratrum ascripsit? Quis tibi in
choro, in capitulo locum assignavit? Si haec non
emisti inde haec habes? Quis tibi haec dedit? Sed
haec, inquis, gratis accepi, caetera emi. Haec gratis
data sunt. Bene dicis. Ovem emisti, et lanam non
emisti, sed gratis accepisti. Tamen si ovem non
emisses, lanam non habuisses. Pro arbore pretium
dedisti, ut ejus fructum gratis manducares. Satis
astute ingredi existimasti commento ridiculo. Vide
ergo quomodo non emeris quod non habuisses, si
pretium non dedisses. Aut te hoc pariter emisse
confitere, aut si non emisti, noli tollere quod tuum
non est. Sed dicis mihi iterum: Quid ergo? Non
Cum omnia sacramenta post peccatum et propter
peccatum sumpserint exordium, solum conjugii sacramentum