PL 176, col. 484
De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
in eo quod sic fit male fieri recte dicatur. Si
autem quod fit et quod illicite fit fieri quidem sciatur,
illicite autem fieri nesciatur, potest quidem
ignorantia culpam temperare aut excusare, ut actum
legitimum constet in eo quod fit? quamvis facere
non possit, ut irreprehensibiliter non fiat, in eo
quod sic fit. Si ergo filii secundum aliquid legitimi
sunt, secundum aliquid legitima est et copula ex
qua sunt. Quod copula ipsa secundum aliquid legitima
recte dicitur, non mihi apparet quare non etiam
secundum idipsum conjugium merito nominetur.
Non est enim magna contentio de nomine, ubi idem
de veritate sentitur. Exceptis ergo ejusmodi causis,
in quibus vel propter horrorem vel turpitudinem,
pudicitiae consulendum videtur; in caeteris omnibus
hoc sentiendum puto quod si in aliqua forte per
ignorantiam offenditur, quandiu quidem latet matrimonio
secundum judicium Ecclesiae legitime facto,
nequaquam tollere possit quin legitimum appelletur.
Non mihi ergo quis fratrem et sororem opponat aut
caetera hujusmodi, in quibus ratio ignorantiae excusationem
non admittit. Non permittuntur in ejusmodi
offendere, quod in eo quod faciunt ignorantia
debet excusare. Horroris sunt hujusmodi facta non
rationis, in quibus et si ignorantia fuerit, verecundia
tamen et pudicitia confusionem non evadit.
Aliud est de illis loqui de quibus dicit Apostolus: Tentatio vos non apprehendat nisi humana
[(I Cor. X)]
.
In quibus enim humanum est errare in illis potest
ignorantia erroris culpam excusare; sic ergo legitimas
personas secundum judicium Ecclesiae appellandas
putamus in quibus nulla causa exstat pro
qua aut juste prohiberi possit, quod faciendum est,
aut cum factum fuerit infirmari. Sed quandiu quidem
sic est, legitimum esse dicitur quod est. Si quis
autem interroget quomodo secundum judicium Ecclesiae
legitimum esse possit quod secundum judicium
divinum legitimum non est; ego quidem utrumque
legitimum esse puto. Idcirco tamen secundum
judicium Ecclesiae specialiter legitimum dici; quia
secundum judicium Ecclesiae nihil in eo est pro quo
legitimum dici non debeat, sed secundum divinum
judicium aliquid in eo est, quod Ecclesiae judicio
manifestum esset, conjugium legitimum non esset.
Hoc est quia aliquid in eo est; Ecclesiae quidem occultum,
sed Deo notum. Quod si similiter Ecclesiae

Nunc autem per ignorantiam excusatur, ut ex eo
ipso tam apud Deum quam apud homines legitimum
sit, quandiu ignoratur, quia apud homines quidem
nihil eo reprehenditur; apud Deum autem quod reprehensibile
est et si culpam habeat, ad confusionem
tamen reprobationis non imputatur. Et has quidem
personas Ecclesiae legitimas, secundum judicium
Ecclesiae existimamus. Consensum autem legitimum
illum esse putamus qui ad hoc fit ad quod
fieri debet. Nam qui ad solam carnis commistionem
consentiunt, pro tali consensu conjuges adhuc dici
non possunt. Hoc enim et fornicantes et adulterantes