PL 176, col. 483

De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

Quidam hoc modo conjugium diffiniendum putaverunt,
ut dicerent « conjugium esse consensum masculi
et feminae individualem vitae consuetudinem
retinentem. » Cui diffinitioni « legitimum » adjungere
oportet; quia si consensus masculi et feminae
legitimus, hoc est legitime et inter personas legitimas
factus, non fuerit, conjugium in eo consecrari non
potest. Legitimas autem illas personas dicimus in
quibus illa rationabilis causa demonstrari non potest,
quare conjugii pactum mutuo firmare non possint.
Ideo autem dico in quibus rationabilis causa demonstrari
non potest, quia etsi forte est, sed occulta et
latens et nondum judicio Ecclesiae comprobata,

quantum ad judicium Ecclesiae spectat pactum conjugale
neque prohiberi potest ut non fiat, neque cum
factum fuerit infirmari potest, ut non consistat.
Quod enim omnino occultum est, quantum ad judicium
Ecclesiae, non esse dicendum est, quia ad efficiendum
aliquid vel impediendum non differt ab eo
quod non est. Prima autem institutio, duas tantum
personas, id est patrem et matrem a contractu matrimonii
excepit, ubi hominem ut adhaerere possit
uxori suae patrem et matrem relicturum esse asseruit,
dicens: Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem
suam, et adhaerebit uxori suae [(Gen. II)]
. Manifestum
est autem quod non requiruntur ad hoc, qui relinquuntur
propter hoc. Ilas ergo duas personas solas
prima institutio excepit. In caeteris omnibus nullam

ulli ad sacramentum conjugii foederandum prohibuit.
Venit postea secunda institutio, quae per legem facta
est; et excepit quasdam alias personas sive ad
decorem naturae, sive ad pudicitiae argumentum. Et
extunc coepit esse ex prohibitione illicitum quod
fuerat ex natura concessum. Ubi quidem si non
culpabiliter prohibitio ignoratur in transgressione
ignorantia excusatur. Nec prohibetur virtus sacramenti
quandiu non patet transgressio praecepti. Cum
autem constans est coeperit quod prohibitum est,
constare deinceps aut ratum esse non potest; quod
factum est, quia quod manifeste contra praeceptionem
agitur, legitimum aut verum esse non judicatur.
Erunt fortassis qui existiment ignorantiam

facere tantum non posse, ut pro ea conjugium appellari
debeat, inter ejusmodi personas, quibus
matrimonii copula juste prohiberetur, si causa quae
latet cognosceretur. Ego illos interrogo quid sentiendum
sit de filiis ex hujusmodi copula procreatis,
utrum legitimi an illegitimi sint judicandi.
Quod si durum videtur, ut idcirco filii illegitimi
dicantur; quia parentes secundum causam aliquam
latentem illicite, secundum judicium autem et concessionem
Ecclesiae legitime fuerunt copulati: concedant
necesse est copulam illam ex qua procreati
sunt, quandiu quidem causa latuit, legitimam fuisse,
etiam si juste illicitam fuisse causentur. Non enim
omne quod illicite fit, ideo non fit, quia illicite fit;
quoniam quod fit fieri omnino dicendum est, quamvis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.