PL 176, col. 487

De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

institutionem legum, quae in hunc modum
conjuges desponsari instituunt. Nam quod postea
adjungit, aliter praesumpta adulterina contubernia
potius, vel stupra esse, quam legitima conjugia,
confestim subsequenti sermone temperat, dicens:
Nisi forte voluntas propria suffragata fuerit, et vota
succurrerint legitima. Illic ergo, ubi voluntas propria
et votum legitimum succurrit, etiam sine his
omnibus legitimum conjugium esse potest. Si enim
conjugium esse non potest ubi ista non sunt, nec
baptismus esse potest, ubi non praecedit fontis consecratio,
baptizandi exorcizatio, et ubi non sequitur
olei et chrismatis unctio. Sed sicut baptismus
esse potest sine istis, quamvis ista debeant esse
cum baptismo, ita et sine illis conjugium esse potest,

etiam ibi ubi illa in conjugio et cum conjugio
esse debent. Nam quod conjugium non in coitu constet,
sed in consensu, nec in consensu coitus; quia
sicut sine coitu consensus, ita etiam sine consensu
coitus esse potest, si forte utrinque castitatis et continentiae
propositum placitum fuerit, beatus Ambrosius
testatur, dicens: Non defloratio virginitatis,
sed pactio conjugalis conjugium facit. Item: Conjugium
non facit coitus, sed consensus, qui si defuerit
omnia etiam cum ipso coitu frustrantur. Isidorus
etiam dicit, quod conjuges verius appellantur
a prima desponsationis fide quamvis adhuc inter
eos ignoretur conjugalis concubitus. Sed forte videtur
hoc contrarium esse illi quod superius diximus
conjugium in consensu maritali sanciri. Si enim a

prima desponsationis fide conjugium incipit, cum
fides desponsationis in promissione futuri consensus
praecedere videatur, quando conjugium ab hac fide
initiari dicitur, procul dubio etiam ipsum matrimonii
consensum anteire probatur. Sed si desponsationem
ipsam futuri matrimonii pactionem et promissionem
intelligere debemus, tunc nimirum fidem
desponsationis impletionem promissionis et pactionis
exhibitionem convenienter accipimus. A qua nimirum
quia in praedicto consensu constat, merito
conjugium exordium sumit, quia in eo quod fides
pactionis et sponsionis quae de futuro conjugio
utrinque facta fuerat adimpletur, in consensu maritali
conjugii sacramentum perficitur. Nomen autem
desponsationis non ipsum conjugii consensum

quo matrimonium firmatur, sed pactionem et promissionem
futuri consensus significare in ipsa vocis
expressione conjicimus, quia et spondere non
dare est aut facere, sed promittere. Unde et Apostolus
dicit: Despondi enim vos uni viro virginem
castam exhibere Christo [(I Cor. XI)]
. Quod si desponsationis
nomen in ipso contractu matrimonii
intelligere debemus, tunc fidem desponsationis consensum
mutuae societatis quae conjugium dicitur,
convenienter accipimus. Unde et de matre Domini
Augustinus dicit, quod a prima desponsationis fide
conjux vocata est Joseph, quam concubitu non cognoverat,
nec fuerat cogniturus. Et Ambrosius similiter;
Desponsata viro conjugis nomen accepit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.