PL 176, col. 488

De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

Cum enim initiatur conjugium tunc conjugii nomen
assumitur, in quibus verbis, sicut supra dictum est
si desponsationem accipimus in eo quando consensu
maritali conjugium sancitur, recte tunc ipsum conjugium
inchoari et nomen conjugis assumi dicitur.
Si autem desponsationem intelligimus in eo quod
futurus ad conjugium faciendum consensus promittitur,
tunc quidem conjugium in iis quae conjugium
antecedunt inchoari dicitur; et ab inde etiam quae
futura est conjux, propter ea quibus jam conjugium
initiatum est nomine conjugis censetur. Sed
ut libet de his et de hujusmodi sentiatur, tantum ut
conjugium nec ante legitimi consensus attestationem,
in quo uterque alteri ad conjugalis foederis
societatem se tradit, verum esse credatur, nec

postea imperfectum. Vis scire quid dico? Cum ille
dicit: Ego te accipio in meam, ut deinceps et tu
uxor mea sis, et ego maritus tuus, et illa similiter
dicit: Ego te accipio in meum, ut deinceps et ego
uxor tua sim et tu maritus meus, aut scilicet hoc
dicunt, aut aliud quodcunque simile illi, in quo et
si non hoc dicunt, hoc tamen intelligunt. Aut si
non hoc dicunt quia fortassis alicubi verba non celebrantur,
sed res agitur, tamen hoc faciunt. Ducit
illam, accipit illam, sicut mos est legitimus ducendi
uxores. Cum igitur hoc sicut mos est dicunt vel faciunt
et in hoc sibi consentiunt, hoc est quod dicere
volo, quod deinceps conjuges sunt, sive hoc
dixerint; et in hoc sibi consenserint coram legitimis
testibus sicut debent, sive forte soli seorsum et in

secreto nemine attestante vel astante qualiter non
debent; tamen omnino conjuges sunt, nec deinceps
nisi alia emergat causa dissidii ab invicem separari
licite possunt, etiam si propter furtivum consensum
si factum negaverint convinci non possint.
CAP. VI. De iis qui occulte nubunt, vel postquam nupserint contra conjugium aliqua verenda faciunt.
Sed dicis: Quid ergo faciendum est de hujusmodi
qui clanculo convenerunt, si postea aut alter aut uterque
factum negando ad alienam societatem transierit?
Quidam uxorem duxit clanculo sine praesentia testium
solo adinvicem maritali consensu firmato, devitans
ut nonnunquam fieri solet aliqua de causa conscientiam
alienam, postea brevi tempore interjecto, priusquam

consensum occultum facto manifesto probasset
de facto poenituit, eam quam in hunc modum uxorem
duxerat dimisit: aliam duxit celebri apparatu
manifeste coram Ecclesia fortassis cum parentum
traditione, cum sacerdotis benedictione nuptias fecit,
filios genuit. Venit prior illa ad Ecclesiam, judicium
interpellat, justitiam postulat. Injuriam sibi illatam
palam exponens. Negat ille, nec sunt testes qui possunt
probare quod occultum est. Hic quaeris quid
facere debet Ecclesia, quia utrinque inconveniens
aliquid incurrere videtur. Si enim illi mulieri quae
quidem verum dicit, sed tamen occultum est, nec
probatum quod dicitur, sine legitimo testimonio
propter solum dictum ejus creditur, et pro eo quod
incertum est et occultum, id quod certum et manifestum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.