PL 176, col. 489

De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

est dissolvitur, poterit deinceps quilibet sive
quaelibet in alium vel in aliam quodcunque voluerit
fingere, ut sibi simili ratione credatur. Quod si admissum
fuerit, magna confusio proveniet neque
deinceps in Ecclesia aliquid firmum stabit. Si vero
propter auctoritatem Ecclesiae conservandum conjugium,
quod primum factum est, scinditur, et adulterium,
quod secundo praesumptum est, confirmatur,
aliud magnum est; quando non solum libertas datur,
sed etiam necessitas inducitur homini ut maneat in
peccato suo. Hic ergo consilium quaeris. Ego fortassis
tibi potiora dicturus non sum, tamen oportet ut
in tantis malis prorsus ignorantes non simus. Si
quis putaverit propter hujusmodi mala vitanda talem
consensum qui nullo testimonio probatur, neque

facientium mutua confessione firmatur, irritum esse
debere, neque in eo ullatenus conjugium stare posse,
facilius inconveniens declinat. Potest enim etiam id
quod supradictum est, furtivos consensus non conjugia
esse, sed adulterina contubernia vel stupra,
nisi voluntas propria suffragaverit, et legitima vota
succurrerint, propter hoc dictum putari quod ejusmodi
consensus qui in occulto fiunt conjugium non
sanciunt, nisi idem, ipsi, qui in occulto sibi consenserint,
eumdem consensum suum utrique voluntarie
in manifesto profiteantur. Tunc siquidem voluntas
propria suffragatur et vota legitima succurrunt, cum
id quod in occulto fecerunt sponte utrique in manifesto
profitentur. Si quis igitur ad hunc modum
dicat conjugium occulto quidem consensu initiari

posse, sed non nisi manifesta amborum confessione
firmari compendiosius mala multa declinat, sed
plurium approbatio hoc recipit ut sive in manifesto
sive in occulto talis consensus inter legitimas personas
factus fuerit, perfectum conjugii sacramentum
judicetur. Quod si ita verum esse constare debebit,
considerandum est quomodo supra memoratae quaestioni
responderi oporteat. Dubium non est quin id
quod Ecclesiae probari non potest, Ecclesia ipsa
judicare non potest. Et rursus dubium non est quin
id quod legitimo et manifesto Ecclesiae judicio factum
est, sine legitima et rationabili et manifesta
causa rescindi non potest. Ratio nos urget. Ista mulier
dicit quod pari consensu cum viro illo matrimonium

fecit. Sed quod dicit, nec ipsa probare potest,
nec Ecclesia quod probatum non est approbare
potest. Non potest ergo pro eo quod occultum est,
id quod manifestum est infirmari. Quapropter
oportet ut secundam copulam quae judicio Ecclesiae
legitime facta est, ipsa Ecclesia judicet ratam esse
debere. Sed dicis: Quid ergo faciendum est huic
mulieri quae virum suum ab Ecclesia requirit, sed
habere non potest, quia id quod occultum fuit probare
non potest? Fortassis cum viderit quod maritum
suum habere non potest, alteri nubere volet et
veniet ad Ecclesiam expostulans, aut ut sibi maritus
suus reddatur, aut alteri nubere concedatur. Hic
ergo quaeris quid Ecclesia facere debeat, an propterea
quia priorem reddere non potest, secundum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.