PL 176, col. 500
De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
quia ipsae nuptiae vel talium damnandae judicentur,
sed damnatur propositi fraus; damnatur fracta voti
fides, damnatur non susceptio a bono inferiore, sed
ruina bono ex superiore. Postremo damnantur tales,
non quia conjugalem fidem posterius inierunt, sed
quia continentiae primam fidem irritam fecerunt. Et
post pauca: Proinde qui dicunt talium nuptias non
esse nuptias, sed potius adulteria, non mihi videntur
satis acute ac diligenter considerare quid dicant;
fallit eos quippe similitudo veritatis. Quia enim conjugium
Christi dicuntur eligere, quae Christiana sanctitate
non nubunt, hinc quidam argumentantur dicentes:
Si, viro suo vivo, quae alteri nubit adultera
est, sicut ipse Dominus in Evangelio definivit: vivo
ergo Christo cui mors ultra non dominabitur, quae
conjugium ejus elegerat, si homini nubit, adultera
est. Qui hoc dicunt acute quidem moventur; sed parum
attendunt hanc argumentationem quanta sequatur
absurditas. Cum enim laudabiliter, etiam vivente
viro, ex ejus consensu femina continentiam Christo
voveat, jam secundum istorum rationem nulla hoc
facere debet, ne ipsi Christo, quod sentire nefas est,
adulterum faciat, cui vivente viro nubit. Et post
pauca: Fit autem per hanc minus consideratam opinionem,
qua putant lapsarum a sancto proposito feminarum,
si nupserint, non esse conjugia, non parvum
malum ut a maritis separentur uxores, quasi adulterae
sint, non uxores. Et cum nolunt eas separatas reddere
continentiae, faciunt maritos earum adulteros veros,
cum suis uxoribus vivis alteras duxerunt. Quapropter
non possum quidem dicere a proposito meliore
lapsas si nupserint feminas, adulteria esse, non conjugia.
Sed plane non dubitaverim dicere lapsus et
ruinas a castitate sanctiore quae vovetur Deo adulteriis
esse pejores. Et sic quidem beatus Augustinus
dicit: Et videtur manifesta auctoritas et ratio evidens
de qua dubitari non possit. Sed ecce dicamus
ita, et ita sentiamus, ut lapsae a proposito et professione
continentiae feminae si nupserint conjugia esse
vera, nec solvi posse omnino ejusmodi. Quid ergo?
Nonne similiter et eadem ratione de alio sexu sentiendum
est, si lapsi a proposito et professione continentiae
viri uxores duxerint, conjugia esse vera et
rata debere esse, in tantum ut solvi omnino non
possint, quamvis a culpa defendi non possint? Ecce
ergo dicamus quod ita est, et ita sentire et tenere
oportet. Non habemus rationem aliquam qua infringere
possimus, aut infirmare tam evidentem rationem
et auctoritatem. Tenemur necessitate, ut ita
sentiamus et teneamus. Videte quid sequitur. Si
hoc promulgatum fuerit et audierint homines quia
ita tenet Ecclesia quod lapsi a proposito et professione
continentiae, si conjugia inierint, separari non
possunt, nec cogere eos potest Ecclesia ut ad propositum
continentiae servandum revertantur, nihil
deinceps stabile aut ratum esse poterit. Non ordo vel
habitus, non denique votum aut professio ulla tenere
poterunt homines, quin frena impudicitiae
laxent et ruant in desideria sua, vel cum fastidire