PL 176, col. 501
De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
coeperint bonum in quo sunt libertatem quaerentes,
vel cum tentati fuerint forte de malo, in quo nondum
sunt ad voluptatem suam explendam festinantes.
Ita dissipabitur omnis ordo, et pulchritudo
religionis Christianae ad nihilum redigetur, et turpitudo
magna succedet. Secundum infirmitatem nostri
temporis loquor. Quis deinceps in habitu vel professione
religionis constitutus stabit, si urgeri coeperit
stimulis carnis suae, sicut natura mortalis et corruptioni
obnoxia pati consueverit, et dixerit ei cogitatio
sua: non poteris resistere tam violentae passioni,
tantis desideriorum tuorum incendiis et aestibus,
quae non hodie aut cras aut triduo sive quatuor aut
octo diebus; aut etiam unius mensis, aut unius anni
spatio bellum tibi indixerunt, sed quandiu vivis super
per terram, quandiu carnem mortalem portas, quandiu
sentire poteris, non te deserent, non tibi parcent,
non tibi pacem dabunt aut requiem; semper intentionem
oppriment, cogitationem tuam avertent, ut
nunquam mentem liberam aut voluntatem puram ad
Deum erigere possis. Vide ergo quod et hoc saeculum
perdis et futurum non acquiris. Melius tibi
saltem esset vel ista tormenta devitare quam in toto
perire et nihil sentire boni. Videt Deus quod invitus
pateris, nolens traheris, coactus assentis; fortassis
respiciet ad violentiam passionis tuae; et misertus,
excessui tuo dabit veniam, praecipue cum dicat Apostolus: Melius est nubere quam uri
[(I Cor. VII)]
. Et
unusquisque uxorem suam habeat propter fornicationem.
Bene enim novit Apostolus infirmitatem humanam;
et ideo non dixit illi habeant, quia illis licet,
et illi non habeant, quia illis non licet; sed
unusquisque habeat: qui continere non potest, melius
est ut nubat quam uratur. Melius est ut licite excipiat
infirmitatem, quam vitio semper uratur ad passionem.
Nam ipse Dominus dicit: Qui potest capere
capiat [(Matth. XIX)]
. Ipse scit quod capere non possum
verbum hoc ut continens permaneam. Quando putavi
posse, libenter proposui; et in eadem adhuc voluntate
libenter perseverarem, si pati possem. Sed
non valeo tolerare aestum bullientis naturae, ardorem
concupiscentiae ferventis sustinere non possum. Ideo
facio quod possum. Vado et duco uxorem, excipio
infirmitatem meam dolens quidem qui a superiori
bono descendere cogor; sed tamen non omnino desperans,
quia ad concessa descendo. Magis volo in
inferiori bono salvari, quam in summo periclitari.
Et si forte est culpa aliqua, descendo quia propositum
meum non teneo; ego poenitentiam agam, et satisfactione
placabo Deum. Nihil durum erit aut difficile,
tantum hanc passionem evadere possim; et
mortem istam in qua vivens teneor, declinare. Quis
putatis ejusmodi rationibus non se instiget et cohortetur
cum affligi coeperit et uri stimulis carnis suae, si
sciat quod licet et quod fieri potest; et salus est illis
qui hoc faciunt, et non cogit Ecclesia illos qui sic
retro aspiciunt, sed ita vivere concedit et legitima
censet esse conjugia illorum. Quis non malit, cum in
tentatione gravi fuerit, multis annis poenitere, et