PL 176, col. 502

De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

quamlibet satisfactionem exsolvere, tantum ut frui
possit voto et optione sua, et desideria sua licite
adimplere? Quid ergo dicemus? Plane attestari audemus
quod, etsi negari forte non potest hic ita dictum
esse et hoc dictum ita intelligendum esse,
nulla tamen ratione his maxime temporibus quibus
homines ad vitia proni sunt expedit ita tenere et facere.
Et ad hunc modum fortassis si quis dicere voluerit,
haec de illis temporibus dicta esse quando homines
magis peccare erubescebant et quando sola
erubescentia praevaricationis cohibere potuit fluctuantes
et in tentatione constitutos ne a proposito
et voto sanctitatis laberentur; et quando magis terrebantur
in eo quod sibi post lapsum ad prioris excellentiae
puritatem amplius reditum non patere

sciebant; et ita tunc Ecclesiam secundum temporis
illius statum tenere debuisse et tenuisse, ut qui post
votum et professionem continentiae ad conjugalem
copulam descenderent, ita manerent; nec solverentur
hujusmodi contractus, et secundum judicium et
permissionem Ecclesiae tunc rata fuisse hujusmodi
conjugia. Postea autem cum inciperent homines
abuti tali confessione et permissione. Ecclesiam propter
pericula imminentia usum mutasse, et sententiam
intorsisse ad aliud atque ideo nunc conjugia
non esse ejusmodi propter prohibitionem et institutionem
Ecclesiae, secundum quam licita vel illicita,
rata et solvenda omnia judicantur. Si quis hoc dicat,
fortassis aliquid dixisse videbitur. Nos nihil reprehendimus
ex omnibus quae veritatem quietam esse

permittunt. Si quis autem haec dicta esse intelligat,
de iis qui propositum continentiae occultae voverunt,
et votum suum sine attestatione hominum soli Deo
obtulerunt, eosque si postea voto fracto ad conjugalem
societatem descendere voluerint, idcirco ab Ecclesia
prohiberi non posse, quia professionem illorum
non accepit, neque observationem continentiae,
eis indixit. Si quis igitur tales viduas aut virgines,
post votum continentiae ad maritalem copulam descendentes
damnationem quidem habere, id est rem
damnabilem facere, non quia nubunt, sed quia votum
frangunt; non propter bonum inferius quod
appetunt, sed propter bonum superius quod relinquunt,
ita quidem propter fidem violatam damnationem
habere, se tamen omnino conjuges esse, nec

separari debere existimet, certum est, sicut superius,
diximus, quod ea quae Ecclesiae probari non possunt,
ab Ecclesia judicari omnino non possunt. Haec igitur
quae vera esse constat, si in sententia superius
memorata convenienter dicta accipimus, nihil amplius
restat quaestionis cur non veraciter dicta et
utiliter tenenda approbemus. Certum est enim quod
ii qui post occultum votum castitatis, et propositum
continentiae nondum manifesta professione confirmatum,
ad experientiam carnis redeunt, nullo modo
ab Ecclesia prohiberi possunt neque ejusmodi
copulam Ecclesia ipsa, si quando contigerit, abjudicat,
sed ratam esse, neque occulta manifestis praejudicare
debere confirmat. Quod si quis ad haec dicere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.