PL 176, col. 505
De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
quod sine fide factum est. Sed mihi interim non occurrit
ratio aliqua quomodo probare possint infidelium
societatem secundum divinam institutionem
factam, conjugium non esse, nisi forte similiter
dicere velint baptismi sacramentum non esse; quod
haereticus dat vel accipit, quia fidelis non est neque
ille qui dat neque ille qui accipit. Et hac ratione
contendant sacramenta Dei non posse ad infidelium
participationem venire, si sacramentum conjugii
habere infideles non possunt; aut solum conjugii
sacramentum caeteris omnibus excellentius esse dicendum,
si hoc solum extra fidem participari non
potest. Baptismi sacramentum infidelis habere potest,
conjugii sacramentum infidelis habere non
potest; ergo baptismi sacramentum, in quo specialiter
signaculum fidei est, infidelis habere potest et
conjugii sacramentum, quod non tam fidei signum
est quam naturae, non tam virtutis judicium quam
propagationis instrumentum, aeque fidelis et infidelis
habere non potest. Sed baptismi, inquiunt, sacramentum
quando infidelis accepit, ideo accepit,
quia etsi in alio infidelis fuit, ipsum tamen sacramentum
secundum rectam fidei formam accepit.
Alioquin nisi illud secundum rectam fidei formam
accepisset, non utique accepisset sive fidelis sive
infidelis fuisset. Itaque quia in hoc accipiendo fidei
contrarius non fuit, accipere illud potuit, quamvis
secundum aliud fidelis non fuit. Et ego dico quod
quando infidelis uxorem propter propagationem
filiorum ducit, fidem toro conjugali servat, sociam
diligit et custodit, et illa vivente ad alienam societatem
non transit: quamvis in alio infidelis sit, quia
scilicet non credit, in hoc tamen neque contra fidem
neque contra divinam institutionem facit. Sed auctoritas,
inquiunt, dicit hujusmodi conjugia vera non
esse. Ideo dicit quia omnia quae praeter fidem sunt,
et si vera sunt ad speciem, non sunt vera ad salutem;
et si vera sunt ad formam sacramenti, ad
effectum tamen virtutis et gratiae spiritualis vera
non sunt. Sic et de quibusdam aliis sacramentis
dictum est, quod vera non sunt quando ab infidelibus
participantur. Nec solum ab infidelibus, sed etiam
a fidelibus pravis et perverse agentibus indigne
contrectantur. De ipso sacramento corporis Christi
dicit auctoritas, quod non est verum corpus Christi
quod conficit schismaticus. Et iterum alia auctoritas
dicit quod errant qui corpus Christi verba
sacerdotis facere putant, et non vitam, et multa ad
hunc modum dicta inveniuntur. Et dignum est ut
dicta sanctorum quantum possumus per omnia veneremur;
et credamus verum esse quod nobis ab
illis dictum est, in quibus et per quos locutus est
Spiritus veritatis. Itaque dicimus veritatem sacramentorum
Dei duplicem esse: aliam scilicet in sanctificatione
sacramenti, aliam in effectu spirituali.
Dicitur enim veritas sacramentorum virtus et gratia
spiritualis quae in ipsis et per ipsa sacramenta percipitur,
quam veritatem accipere non possunt qui
sacramenta Dei indigne percipiunt. Secundum itaque