PL 176, col. 506
De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
hunc modum sacra Scriptura aliquoties dicit, quod
sacramenta Dei illis vera non sunt qui ea indigne
percipiunt, pro eo quod sola exterius sacramenta
contrectando ad veritatem illorum quae in gratia
spirituali constant, non pertingunt. Sic itaque sacramenta
Dei et in se vera sunt semper quantum
ad eam quae per verbum Dei fit sanctificationem; et
indigne tractantibus ac percipientibus vera non sunt,
quantum scilicet pertinet ad eam quae in ipsis percipitur
gratiae spiritualis participationem. Ita ergo
verum Christi corpus non est quod conficit schismaticus,
quia, cum corpus Christi sacramentum sit
unitatis, in ipso utique schismaticus sibi unitatem
non conficit qui se ab ipsa unitate dividit. Simili
modo qui putant sola verba sacerdotis ad corporis
Christi consecrationem sufficere, et non etiam vitam
et conversationem bonam illius necessariam esse ad
hoc ut illi fiat, et ad utilitatem illius fiat quod per
illum sit sacramentum Dei. Qui hoc scilicet putant,
errant; quia sacramenta Dei et carnes Agni in peccato
permanentes non sanctificant, quamvis per
illorum ministerium ad aliorum sanctificationem
sacramenta fiant. Sic ergo dicimus et de conjugii
sacramento; quia secundum aliquid apud illos recte
verum sive ratum sive sanctum non esse dicitur,
qui solum sacramentum habentes vel non recte credendo
vel prave vivendo veritatem ejus, hoc est
virtutem et effectum spiritualem accipere non merentur.
Dicit beatus Augustinus quod sacramentum conjugii
omnibus gentibus commune est; sanctitas
autem sacramenti non est nisi in civitate Dei nostri
et in monte sancto ejus. Item: Cum Evangelium
coepit praedicari, primum gentiles gentilibus conjunctos
invenit conjuges. Item: Si Dominus dimittendae
conjugis solam causam fornicationis admittit
et paganum conjugium dimitti prohibet [(Matth. V)] ,
consequens est ut paganismus non subjaceat fornicationi.
Quid est ergo, inquiunt, quod beatus Ambrosius
dicit: Non est ratum conjugium praeter
Deum; et ideo non est peccatum dimissio propter
Deum si aliis copuletur? Item beatus Gregorius
dicit: Dimissio propter Deum non est peccatum si
alii conjungatur. Injuria enim Creatoris solvit jus
matrimonii. Sed videte quomodo probatur conjugium
non esse ejusmodi; quia, inquit, dictum est:
Non est ratum conjugium praeter Deum; et quod
iterum dictum est: Injuria Creatoris solvit jus matrimonii.
Ideo ergo conjugium esse negavit, quia
ratum non esse dicit. Et quia injuriam Creatoris
solvere dixit jus matrimonii. Sed attendite quod in
hoc potius conjugium esse dixit qui conjugium
istud, sed non ratum affirmavit. Et simili modo qui
dixit injuriam Creatoris jus matrimonii solvere,
matrimonium illic esse et jus habere asseruit. Quod
utique jus firmum staret et non sine peccato negaretur,
si non majori causa superveniente solveretur.
Si enim prius nullum jus ibi fuit, quid necesse erat
tantopere excusare eos qui se ab illo jure persolvendo