PL 176, col. 507

De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

subtraxerunt? Si culpandus videbatur etiam
ille qui dimissus est, nisi per causam majorem
excusaretur, quomodo ille qui sine causa dimitteret
non jure accusaretur? Nunc autem quia debitum
sacramenti conjugalis verum fuit, sine causa
omnino negari non potuit. Debet enim vir uxori et
uxor viro, ut alter ab altero non discedat; et si
forte discesserit alter, ille qui deseritur, conjugii
tamen jus et debitum inviolatum custodiat. Sed est
causa Dei major adversus quam nulla stare debet
causa. Haec cum laeditur, contra eam nulli aliquid
debetur. In omni causa jus suum perdit qui huic
causae adversatur; sub illa et secundum illam quaedam
debemus, contra illam nihil. Dicit tibi uxor
tua: Christianus factus es, ego te non sequar; quia

idola non colis, quia parentum tuorum ritum et
consuetudinem abjecisti, eo ad alium, vel si ad
alium non eo, tecum jam non eo, non te cognosco
maritum nisi Christum neges. Hic tibi intende. Injuria
Creatoris jus solvit matrimonii. Nihil illi amplius
debes. Perdidit jus suum quae Creatori suo
injuriam fecit. Non tibi licuerat illam deserere, si
jus suum in te non perdidisset. Potestatem habuit in
corpore tuo, et non tibi licuit tollere illi quod suum
erat, donec ipsa Creatori tollere voluit quod suum
erat. Postquam autem Creatori suo injuriam facere
voluit, jure jus suum amisit. Hoc de patre, hoc de
matre, hoc de fratre et sorore, hoc de filiis et cognatis,
hoc denique de anima tua facere te oportet.
Omnibus enim iis aliquid debes; sed pro Deo, non

contra Deum. Ecce pater tuus aut mater tua aut frater
aut soror, aut etiam anima tua ex una parte
est et dicit unus aliquis tibi: Ego hoc amo, hoc
appeto, ad hoc intendo. Vado ut hoc obtineam,
hoc acquiram, hoc perficiam. Veni post me, assentire
mihi, cooperare voluntati meae, desiderio meo
fave. Stat Deus tuus ex altera parte, et dicit tibi:
Ego hoc aversor, detestor malitiam illam, peccatum
illud non mihi placet, noli assensum dare,
malum est, non facias illud. Ad me potius intende,
mihi acquiesce, post me veni, sectare quod suadeo,
sequere quo praecedo; clamat econtrario tibi pater
tuus: Fili quomodo me deseris? Ego te genui, ego te
in hanc vitam perduxi, ego te alui et nutrivi, moribus

et disciplina institui. Dicit econtrario Deus tuus:
Ille quidem te genuit, sed quando genuit de meo
accepit, quod tibi dedit, substantiam de meo generans
tibi ministravit, sed vitam generato dare non
potuit, ego quod tibi de meo a me ministrabatur per
illum, solus vivificavi sine illo, ego tibi dedi vitam
tuam: dedi et mortem meam. Non est mortuus propter
te pater tuus, sicut ego mortuus sum pro te, ut tu viveres
in me. Non me in causa praecedere debet, qui in
gratia et beneficio anteire non potuit. Non igitur illum
audias contra me, non illum sequaris in eo quod
mihi displicet. Nihil illi debes nisi propter me, a quo
nihil accipere potuisses nisi datum fuisset a me.
Hoc dico: hic intendite. Si quando tale aliquid contigerit,
sive pater, sive mater, sive frater, sive soror,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.