PL 176, col. 931

De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

nitendum est, nequando vel in labore
minus patientes, vel in obedientia praeceptorum
minus alacres, vel in charitatis operibus exsequendis
minus inveniamur ferventes, quatenus bona
conversatio nostra eisdem praebeat incitamentum
virtutis, a quibus formam et exemplum sumpsit
boni operis. Ista, fratres, si assidue volueritis cogitare,
scietis et cito intelligetis quae sit via disciplinae,
quae vos per exercitium boni operis ducat
ad consummationem bonitatis. Sed et si forte
ad haec investiganda atque discernenda quantum
expedit per vos minus sufficitis, habebitis Domino
adjuvante doctrinam et exempla bonorum,
ubi et facienda audietis et facta videbitis. Et ne
in hac etiam parte vobis ministerium nostrae

exhortationis desit, ostendam nunc breviter quales
vos vel ad percipiendam doctrinam, vel ad
imitanda exempla bonorum exhibere debeatis.
CAP. VI. Quales se debeant exhibere qui per doctrinam proficere volunt.
Quoniam igitur ad scholam virtutum erudiendi
acceditis, scire debetis contentiones verborum nullo
modo deinceps ad vos pertinere, quia spiritualis
doctrinae studium non litigantes, sed auscultantes
requirit, sicut per Moysen populo in lege Dei erudiendo
dicitur: Audi Israel et observa ut facias [(Deut. VI)]
;
non dixit: Et loquere sed potius tace.
Et sicut apostolus Jacobus admonet dicens: Sit
autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem
ad loquendum, et tardus ad iram [(Jac. I)]
. Et

videte quam convenienter postquam multiloquium
prohibuit, etiam de cavenda ira praeceptum subjunxit,
dicens: tardus ad loquendum, et tardus ad
iram, ut patenter ostenderet quod qui linguam
suam a multiloquio non vult compescere, non
poterit diu animum suum a furore iracundiae illaesum
custodire. Multiloquium enim contentiones
generat; contentiones vero ad jurgia et maledicta
linguam excitant; maledicta autem ad
iracundiam et (quod adhuc gravius est) ad fraternum
odium animum inflammant. Propterea Scriptura
dicit: In multiloquio peccatum non deerit
et in multiloquio peccatum non effugies [(Prov.
X)]
. Et Jacobus apostolus omne genus bestiarum
domari posse asserit: Linguam, pestem esse indomabilem,

quae universam rotam nativitatis nostrae
inflammat, et ob hoc perfectum esse virum qui in
lingua sua non offendit [(Jac. III)]
. Nam quin rixae
et contentiones de pestifera semper radice oriantur,
dubium non est, quoniam nisi cor prius intrinsecus
per elationem intumesceret, nequaquam lingua foris
a custodia humilitatis suae in contumeliam verborum
se relaxaret. Sed dum superbe prae aliis
sapientes videri volumus, erubescimus vel nostram
ignorantiam ab aliis argui, vel aliorum sapientiam
quasi ad nostram depressionem approbari. Sicque
nonnunquam contra conscientiam nostram, vel
nostrum errorem impudenter defendimus, vel alterius
veritatem malitiose impugnamus. Haec est

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.