PL 176, col. 932

De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

sapientia hujus mundi,
quam idem Jacobus apostolus carnalem
vocat et diabolicam quae versuta est et
maligna [(ibid.)]
, illas solummodo astutiae vias exquirens
quibus possit errorem suum tegere, et alienam
veritatem quamvis manifestam, in opinione stultorum
et insipientium hominum depravare. Sed non
talis est sapientia quae desursum venit, quae nescit
etiam semetipsam contra veritatem diligere, semper
parata vel bonum quod non habet ab habentibus
libenter petere, vel malum quod sustinet cum aliis
et coram aliis veraciter accusare. Propterea de
ipsa idem Jacobus apostolus sic ait: Sapientia
autem quae desursum est primum quidem pudica
est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens,
plena misericordia et fructibus bonis, judicans

sine simulatione [(ibid.)]
. Proinde, fratres charissimi,
linguam vestram a superfluitate non solum
inanium verborum restringite, sed in ipsis etiam
quae recta sunt mensuram et modum tenete, et in
collatione sanctorum magis auditores quam doctores
esse eligite. Os clausum et aures apertas habete,
et quanto estis ad loquendum modestiores,
tanto estote ad intelligendum sagaciores. Sufficiat
vobis (si forte res sic exigat) quod sapitis petentibus
humiliter insinuare, contra resistentes autem
nunquam praesumatis pertinaciter dicta vestra defendere,
quia sicut jam vobis praediximus. multarum
molestiarum causas jurgia ministrant, et mox
ut lingua indiscrete ad multiloquium resolvitur,
ad disturbandam pacem cordis vestri quasi janua

hosti aperitur. Restat ergo, fratres, ut si vere discipuli
veritatis esse cupitis, tales vos studeatis exhibere
quibus veritas facile persuaderi possit, quia
et ipsa doctrina veritatis tales auditores amat, qui
eam et a sapientibus exhibitam humiliter suscipiunt,
a simplicioribus quoque administratam arroganter
non contemnunt, qui in scientia Dei, hoc est in
peritia bene agendi cunctos prudentiores et sapientiores
quam se esse existimant, nec erubescunt
magistros habere omnes, a quibus discere possunt
quod ignorant, qui bene dicta omnium libenter approbant,
errores vero alienos (quantum ad se pertinere
cognoverunt) pro tempore student vel modeste
corripere, vel prudenter dissimulare. Qui denique
studium scientiae, morum disciplina exornant, et

mansuetudinem ac modestiam mentis suae non solum
in custodia oris, sed etiam in habitu et gestu
corporis sui demonstrant. Sed et de bonorum exemplis
quae in praesenti vobis dicenda existimo, paucis
nunc (si potero) verbis demonstrabo.
CAP. VII. De exemplis sanctorum imitandis.
Quare putatis, fratres, vitam et conversationem
bonorum imitari praecipimur, nisi ut per eorum
imitationem ad novae vitae similitudinem reformemur?
In ipsis siquidem similitudinis Dei forma
expressa est, et idcirco cum eis per imitationem
imprimimur, ad ejusdem similitudinis imaginem
nos quoque figuramur. Sed sciendum est quod nisi
prius cera emollita fuerit, formam non recipit, sic

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.