PL 176, col. 933
De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
et homo quidem per manum actionis alienae ad formam
virtutis non flectitur, nisi prius per humilitatem
ab omni elationis et contradictionis rigore moliatur.
Neque enim per exemplum alterius aliquando
in melius reformari poterit, qui adhuc per elationis
vitium et bona aliena oppugnat, et sua mala
defendit. Necesse est ergo ut si veraciter bonos
imitari volumus, prius per veram humilitatem ad
obedientiam corda nostra temperemus, quatenus
vita nostra tanto citius ad novitatem redeat, quanto
promptius in omnem quam viderit virtutis speciem,
per voluntariam obedientiam se inclinat, et tanto
altius ei vestigium alienae bonitatis incipiat inhaerere,
quanto arctius studet bona aliorum imitari
potius quam carpere. Aliam nobis adhuc non contemnendam
considerationem ad praesens negotium
forma sigilli exhibet. Figura namque quae in sigillo
foris eminet, impressione cerae introrsum signata
apparet, et quae in sigillo intrinsecus sculpta ostenditur,
in cera exterius figurata demonstratur. Quid
ergo aliud in isto nobis innuitur, nisi quia nos qui
per exemplum bonorum, quasi per quoddam sigillum
optime exsculptum reformari cupimus, quaedam
in eis sublimia et quasi eminentia, quaedam vero
abjecta et quasi depressa operum vestigia invenimus?
Sanctorum quippe opera quae quantum ad
existimationem hominum non ad dignitatem, sed
ad utilitatem pertinent, illa in conversatione eorum
quasi deorsum pressa jacent. Quando vero talia
operantur quae humanas mentes in admirationem sui
pertrahunt, quasi quasdam in se eminentes sculpturas
ostendunt. Quod ergo in illis eminet, in nobis
introrsum recondi debet, et quod in illis depressum
est, in nobis est erigendum, quia nos cum facta
eorum ad imitationem trahimus, sublimia quidem
in abscondito et abjecta in manifesto facere debemus,
ne vel illa si ostendantur per amorem accepti
favoris inani gloriae servire incipiant, vel ista si
abscondantur per timorem vilitatis, praemium retributionis
amittant. Nescio quam homo deinceps
habeat excusationem ignorantiae, cui tot jam viae
demonstrantur, quibus possit ad scientiam veritatis
pervenire. Ecce post discretionem rationis propriae
per quam dirigitur, post doctrinam sapientium
per quam eruditur, post exempla bonorum
quibus instruitur, adduntur etiam praecepta Scripturarum,
quibus ad omnem vivendi rationem informatur.
Postremo adjunguntur tentationes, quibus
exercitatus per quotidianam experientiam de veritate
praeceptorum certior efficitur.
CAP. VIII. De iis quae in sacris Scripturis sunt attendenda.
Vos autem fratres, qui scholam disciplinae jam
intrastis, in lectione divina prius debetis quaerere,
quod mores instruat ad virtutem, quam quod sensum
acuat ad subtilitatem, magisque velle informari
praeceptis Scripturarum, quam quaestionibus
impediri. Cum igitur divinas Scripturas legitis, solerter
perpendite quid ibi dictum sit ad excitandum