PL 176, col. 935
De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
tentatio improvidum ad malum opus dejiciat, neque
indiscretum in bono opere praesens negligentia fallat.
Quisquis cor suum in ejusmodi studio exercet,
existimo quod cito ad illam bonam et salubrem scientiam
perveniat, quam, sicut supra diximus, ad servandam
disciplinam et bonitatem psalmista dari sibi postulabat.
Restat igitur nunc ut ea quoque, quae de
disciplina nobis demonstranda sunt, proferamus. Docebimus
ergo vos primum quid sit disciplina, deinde
quid valeat, postremo quomodo observari debeat.
CAP. X. Quid sit disciplina, et quantum valeat.
Disciplina est conversatio bona et honesta, cui
parum est mala non facere, sed studet etiam in iis
quae bene agit per cuncta irreprehensibilis apparere.
Item disciplina est membrorum omnium motus
ordinatus, et dispositio decens in omni habitu
et actione. Audistis quid sit disciplina, nunc attendite
quam utilis et quam necessaria sit. Disciplina
est compes cupiditatis, malorum desideriorum carcer,
frenum lasciviae, elationis jugum, vinculum
iracundiae, quae domat intemperantiam, levitatem
ligat, et omnes inordinatos motus mentis atque illicitos
appetitus suffocat. Sicut enim de inconstantia
mentis nascitur inordinata motio corporis, ita quoque
dum corpus per disciplinam stringitur, animus
ad constantiam solidatur. Et paulatim intrinsecus
mens ad quietem componitur, cum per disciplinae
custodiam mali motus ejus foras fluere non sinuntur.
Integritas ergo virtutis est, quando per internam
mentis custodiam ordinate reguntur membra
corporis. Interior namque est custodia, quae ordinata
servat exterius corporis membra. Sed qui statum
mentis perdit, subsequenter foras in inconstantiam
motionis defluit, atque exteriori mobilitate
indicat quod nulla interius radice subsistat. Unde
per Salomonem dicitur: Homo apostata, vir inutilis,
graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede,
digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et
in omni tempore jurgia seminat [(Prov. VI)]
. Propterea
enim hunc talem (quem de indisciplina et discordia
pariter notare voluit) prius apostatam nominavit,
quia nisi prius intus a conspectu Conditoris
aversione mentis caderet, foris postmodum ad inconstantiam
et seminanda jurgia non veniret. Liganda
ergo sunt foris per disciplinam membra corporis,
ut intrinsecus solidetur status mentis, quatenus
dum undique exterior custodia interiori mobilitati
coercendae opponitur, tandem mens ad pacem
in semetipsa colligatur. Omnium namque vitiorum
motus disciplina coercet, et quantum mala
desideria foris coercendo comprimit, tantum per
eam bonum desiderium interius convalescit. Paulatimque
eadem virtutis forma per consuetudinem
menti imprimitur, quae foris per disciplinam in
habitu corporis conservatur. Ecce vidimus quantum
valeat disciplina, nunc qualiter custodiri
debeat consideremus. Quatuor sunt praecipue in quibus
servanda est disciplina, in habitu, in gestu, in
locutione, in mensa, id est comestione.
CAP. XI. De disciplina servanda in habitu.