PL 176, col. 936

De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

In habitu quinque modis disciplina custoditur, in
genere et qualitate, in colore et formatione et coaptatione
vestimentorum. In genere, scilicet ne sint
vestimenta nostra nimis pretiosa. In qualitate, ne
nimis sint subtilia vel mollia. In colore, ne nimis
sint nitida, sive quolibet alio modo supra quam
proposito religiosae conversationis expetit fuscata.
In formatione, ut sint decenter et religiose composita,
et humilitatis signum habentia, id est non nimis
magna aut dependentia, aut fluxa, nec nimis
stricta, sive quolibet alio modo secundum saeculi
vanitatem detorta. Coaptatio ad modum portandi
pertinet, nam sunt quidam stulti qui stultis placere
cupientes, quodam artificio vestimenta sua circa

se componunt. Alii vero majori scurrilitate ridiculose
transvertunt, alii autem ut pompam de se faciant,
explicant ea, et quantum possunt, latius distendunt.
Alii temere corrugata in unum colligunt,
alii contorquentes et complectentes involvunt. Alii
toto conamine stringentes et findentes ea, omnia
corporis sui lineamenta, inverecundissima quadam
turpitudine aspicientibus numeranda exponunt. Alii
jactando et ventilando pannos suos, levitatem mentis
suae ex ipsa habitus sui mobilitate ostendunt.
Alii incedentes sinuoso syrmate terram verrunt et
limbis dependentibus, imo retro consequentibus
caudis in similitudinem vulpium vestigia sua obducunt.
Bene profecto, ut postquam pertransierint,
pereat memoria illorum, ne sint amplius in recordatione

in terra viventium. Qui ut ostendant de numero
illorum se esse, de quibus Psalmista dicit: Non sic impii non sic, sed tanquam pulvis quem
projicit ventus a facie terrae
[(Psal. I)]
, quacunque
perrexerint, quasi turbo tempestatis pulverem concitant,
et ipsi filii tenebrarum illud lumen foris
oculis hominum subtrahunt, quod intus caecata
mente perdiderunt. Est tamen in quo de eis etiam
in praesenti vita vindictam capimus, quia iisdem
suis pannis quibus nebulam pulveris luminibus nostris
injiciunt, ad complanandam viam pedibus
nostris, lutum platearum abstergunt. Quid amplius
dicam? Taedet me omnia vanitatis ostentamenta
numerare, in quibus stulti et vecordes, mulieribus,

imo meretricibus studia sua auferunt, et tanto
dedecore quanta superstitione cum habitu pene
sexum mutaverunt. Alii sunt mille modi quibus
homines vanissimi et superstitiosissimi spectaculum
de se intuentibus praebere concupiscunt. Sed
haec omnia servus Dei magna debet constantia despicere,
cum videat nullos nisi stultos et irrisione
dignissimos studiis talibus deservire. Haec enim omnia
verae religioni contrariae sunt et omnes qui studium
et curam his adhibeant, quantum a religione
alieni sint, patenter ostendunt. Sed gratia Dei
omnes qui modo in religione constituti talibus student,
et per haec hominibus placere cupiunt, omnibus
hominibus magis viles et contemptibiles fiunt.
Et econverso qui haec propter Deum despiciunt

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.