PL 176, col. 943

De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

suo motu ad cooperandum illi decenter et ordinate
moveatur. Ita ut nihil confuse, nihil praeposterum
in membris corporis agatur, sed ut sciat utrumquodque
in quo alteri debeat succurrere, et in quo dum
aliud movetur, se debeat quietum custodire. Est
enim quasi quaedam respublica corpus humanum,
in quo singulis membris sua officia distributa sunt.
Dum ergo unum membrum alterius membri officium
inordinate sibi vindicat, quid aliud quam concordiam
universitatis perturbat? Cumque aliud suo
motu alterius motum impedit, certe illi quam natura
moderatur, dispositioni contradicit. Prima igitur
est custodia disciplinae in gestu, ut unumquodque
membrum in eo ad quod creatum est officia se contineat,
neque alterius membri ministerium sui admistione

confundat. Id est, ut oculi videant, aures
audiant, nares olfaciant, os loquatur, manus operentur,
pedes ambulent, quatenus neque transmutentur
officia membrorum neque inordinate permisceantur.
Secunda est custodia disciplinae in gestu, ut
unumquodque membrum id quod facit, eo modo
atque mensura faciat quo faciendum est, id est nec
plus nec minus, nec aliter quam oportet, faciat.
Quatenus in actu suo sic et dirigatur et moveatur, ut
in nulla unquam parte temperantiae limitem aut formam
honestatis excedat, hoc est (ut id paucis exemplis
probemus) ridere sine apertione dentium.
videre sine defixione oculorum, loqui sine extensione
manuum et intentatione digitorum, sine contorsione
labiorum, sine jactatione capitis, sine elevatione superciliorum;

incedere sine modulatione gressuum,
sine gesticulatione scapularum; sedere sine divaricatione
crurum, sine alterutra superjectione pedum,
sine extensione vel agitatione tibiarum, sine alterna
accubitatione laterum, jacere sine disjectione membrorum.
Et ut tandem de hac parte finem loquendi
faciamus, gestus hominis in omni actu esse debet
gratiosus sine mollitie, quietus sine dissolutione,
gravis sine tarditate, alacer sine inquietudine, maturus
sine protervia, et sine turbulentia severus.
Mollem gestum temperat turbidus, et turbidum mollis,
dissolutum procax, procacem dissolutus, citatus
tardum, et tardus citatum, quia inter vitia contraria
medius limes virtus est. Haec de gestu ad praesentem
doctrinam dicta sufficiant. Si qui vero tam

duri cordis fuerint, ut his admonitionibus informari
nequeant, illos quidem acrioribus stimulis urgeri
oportet, ut quod sponte facere nolunt, faciant vel
inviti. Scio enim quam difficile sit, cor malitia induratum
ad formam disciplinae et speciem honestatis
incurvare, sed necesse est ut dura materia
cum facile ad formam non flectitur, ei et acrioris
flammae incendium et mallei gravioris tunsio adhibeatur.
CAP. XIII. De disciplina in locutione servanda; et primo quid loquendum.
In locutione quinque res sunt observandae, hoc est
quid dicatur, cui dicatur, ubi dicatur, quando dicatur,
quomodo dicatur. Quid autem dicendum sit, hoc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.