PL 176, col. 944

De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

primum generali distinctione discernitur, ut videlicet
nunquam in sermonibus disciplinatis otiosa adhibeantur.
Otiosa autem sunt omnia, quae sunt aut
nociva, aut inhonesta, aut inutilia. Inutilia autem
sunt, quae nec loquentibus, nec audientibus prosunt.
Inhonesta sunt, quae vel illius qui loquitur, vel illius
cui loquitur, vel illius de quo loquitur dignitati non
conveniunt. Nociva sunt quae suis suasionibus animos
auditorum sive ad errorem sive ad pravitatem
inducunt. Haec autem tria, id est nociva, inhonesta,
inutilia, duobus modis discerni possunt, id est secundum
qualitatem rerum de quibus locutio sit, et secundum
qualitatem personarum per quas, vel ad quas,
vel de quibus locutio fit. Qualitas personarum quatuor
modis consideratur, id est secundum aetatem,

secundum scientiam, secundum officium, secundum
conditionem. Secundum aetatem, quia aliud convenit
locutionibus senum, aliud locutionibus juvenum.
Secundum scientiam, quia aliud convenit locutionibus
sapientium, aliud locutionibus simplicium. Secundum
officium, quia aliud convenit locutionibus
eorum qui negotia exteriora tractant, aliud locutionibus
eorum qui secretioris vitae quieti et studio
contemplationis invigilant. Secundum conditionem
ac statum, quia aliud convenit locutionibus eorum
qui sunt praelati, aliud locutionibus eorum qui sunt
subditi. Senes loqui debent de discretione bene consulendi.
Juvenes de instantia benefaciendi. Sapientes
de mysteriis Scripturarum. Simplices de exemplis
bonorum operum. Ii qui exteriora tractant negotia,

de solertia acquirendi, ii qui quietam vitam ducunt,
de disciplina vivendi. Praelati de provisione rerum,
subjecti de obedientia praeceptorum. Et unusquisque
qui loquitur secundum qualitatem personae suae,
qualitatem materiae inquirat congruam de qua loquatur.
CAP. XIV. Cui loquendum.
Sequitur ut postquam elegerit homo quid dicat,
etiam cui dicat diligenter attendat. Quia sicut ait
quidam sapiens: Qui narrat verbum non audienti,
quasi qui excitat dormientem de gravi somno [(Eccl.
XXII)]
. Et iterum: Cum stulto ne multum loquaris, et
cum insensato ne abieris [(ibid.)]
. Et Salomon dicit: Qui arguit impium, generat maculam sibi. Noli arguere
derisorem, ne oderit. Argue sapientem, et diliget

te. Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia.
Doce justum, et festinabit accipere
[(Prov. IX)]
. Sed
rursum in libro Ecclesiastico de discretione loquendi
dictum est: Cum viro irreligioso tracta de sanctitate
et cum injusto de justitia, et cum muliere de iis quae
aemulatur, cum timido de bello, cum negotiatore de
trajectione, cum emptore de venditione, cum viro livido
de gratiis agendis, cum impio de pietate, cum
inhonesto de honestate, cum operario agrario de omni
opere, cum operario annuali de consummatione anni,
cum servo pigro de multa operatione [(Eccl. XXXVII)]
.
Ubi intelligi datur quod boni pravorum colloquia
aliquando appetere, aliquando vitare debent. Appetere
debent boni pravorum colloquia, quando et sua

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.