PL 176, col. 945
De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
exhortatione illos sperant posse corrigi, et tantum
de sua stabilitate confidunt, ut non timeant ex illorum
prava suggestione corrumpi. Quando vero et
illorum duritiam et suam infirmitatem considerant,
expedit eis ut fugiant, ne dum illos non valent admonitionibus
suis corrigere, paulatim incipiant ipsi ad
pravitatem illorum declinare. Cum ergo propter nostri
aedificationem loquimur, cum illis loquamur
quorum doctrina possimus ad virtutem instrui. Cum
autem propter aedificationem proximi loquimur, cum
illis loquamur quos speramus per nostram exhortationem
a pravitate sua posse emendari. Alioquin et
sapientes velle docere, superbia est, et obstinatos
corripere, insipientia. Quia et injuriosus proximo
est, qui meliori non exhibet reverentiam, et injuriosus
sibi est, qui non emendat sed provocat erga se insipientis
vesaniam. Ergo qui cum alio loquitur primum
consideret utrum propter se an propter illum
loquatur. Si propter suam utilitatem loquitur, videat
ut ille talis sit, de cujus colloquio utilitas sibi provenire
possit. Si propter illum loquitur, caveat ne
talis sit ille, qui vel sua exhortatione non indigeat,
vel ita in malo obstinatus, ut exhortatione alterius
corrigi se non permittat. Si ergo sic est, nunquam
nisi vel ad nostri vel ad aliorum eruditionem loqui
debemus, et in ipsa nostra locutione talem discretionem
servare, ut semper studeamus et a sapientioribus
discere, et minus doctos (ita duntaxat si se doceri
patiantur) studeamus erudire. Et sicut interrogando,
de illo potissimum quod nos magis urget verba facimus,
sic docendo, illud quod magis personae auditoris
congruit proferre debemus, ut contra vitium
quod in eo sanare cupimus, competens nostri sermonis
remedium opponamus, quemadmodum supradictum
est: Cum irreligioso de sanctitate, cum injusto
de justitia, cum pigro de multa operatione loquendum
esse. Facile ergo cui sit loquendum agnoscimus,
si id quod dicitur quale sit diligenter consideremus,
quia id profecto unicuique magis dici convenit, quod
ad illud, in quo ipse plus laborat, malum sanandum
consilio commodiori occurrit. Verbi gratia, quando
constantiam laudare volumus, ad pusillanimes non
ad superbos sermonem nostrum dirigere debemus,
quia cum vitium superbiae sub praetextu constantiae
nonnunquam se contegat, si coeperimus superbis
laudare constantiam, dum eos ad virtutem hortari
credimus, amplius in suo vitio confirmamus. Exhortemur
ergo ad constantiam timidos, ad timorem
superbos, ad frugalitatem prodigos, ad liberalitatem
avaros, ad humanitatem parcos, ad parcitatem gulosos,
ad consilium temerarios, ad fervorem zeli
tepidos, ad silentium verbosos, ad verbum exhortationis
nimis tacitos, ad alacritatem segnes, ad mansuetudinem
impatientes, ad justitiam negligentes, ad
indulgentiam crudeles, ad verecundiam procaces,
ad quietem praecipites, ad prudentiam incautos, ad
sollicitudinem obliviosos, et ad modestiam inverecundos,
et omnino quidquid dicere volumus cui dicendum
sit, ex ipsa prius nostri sermonis qualitate
colligamus.
CAP. XV. Ubi loquendum.