PL 177, col. 198
Excerptiones allegoricae (Auctor incertus), J. P. Migne
Arithmetica est numerorum scientia. Musica
est plurium sonorum dissimilium in unum redactorum
concordia. Geometria est disciplina magnitudinis
immobilis, formarumque descriptio contemplativa,
per quam uniuscujusque rei termini declarari
solent. Astronomia est disciplina magnitudinis mobilis,
et investigans spatia, motus, et reditus coelestium
corporum certis temporibus.
CAP. IX. De arithmetica.
Arithmeticam scriptores saecularium litterarum
inter disciplinas mathematicae ideo primam esse
voluerunt, quia ipsa ut sit nulla alia indiget disciplina.
Musica autem, et geometria, et astronomia
quae sequuntur, ut sint atque subsistant, istius indigent
auxilio. Prima ergo est arithmetica, quia in
proportione, spatio et motu numerus invenitur, sed
non e diverso. In numero semper proportio, aut spatium,
aut motus inesse cernitur. Unde arithmetica
et una de quatuor, et aliarum trium instrumentum
esse probatur.
CAP. X. De musica et partibus ejus.
Musicarum alia mundana, alia humana, alia instrumentalis.
Mundanarum, alia in elementis, alia
in planetis, alia in temporibus. Earum quae in elementis,
alia in pondere, alia in numero, alia in mensura
consistit. Quae in planetis, alia in situ, alia in
motu, alia in natura. Quae in temporibus, alia in annis,
ut in mutatione veris, aestatis, autumni, et hiemis;
alia in mensibus, ut in incrementis, decrementisque
lunaribus; alia in diebus, ut in vicissitudine
lucis et noctis. Musica humana alia in corpore, alia
in anima, alia in connexu utriusque. In corpore alia
in vegetationibus, alia in humoribus, alia in operationibus.
Prima convenit omnibus nascentibus, secunda
sensibilibus, tertia rationabilibus. Musica in
anima, alia in potentiis, ut sunt ira et ratio; alia in
virtutibus, ut sunt justitia et fortitudo. Musica in
connexu utriusque est illa naturalis amicitia, qua
anima corpori non corporeis vinculis alligata tenetur.
Musica instrumentalis alia in pulsu, ut in tympanis
et chordis; alia in flatu, ut in tibiis et organis;
alia in voce, ut in carminibus et cantilenis.
CAP. XI. De geometria et partibus ejus.