PL 177, col. 199

Excerptiones allegoricae (Auctor incertus), J. P. Migne

Geometria tres habet species, planimetriam, altimetriam,
cosmimetriam, Planimetria longum et latum
metitur, et extenditur antorsum et retrorsum,
dextrorsum et sinistrorsum. Altimetria metitur altum
et profundum, et extenditur sursum et deorsum.
Cosmimetria sphaerica metitur, id est rotunda
.
CAP. XII. De astronomia et astrologia.
Astronomia in mathematica non solum est ordine
postrema, sed et loco sublimior, et excelsior dignitate,
quia cum caeterae tres quodammodo inferius
versentur, haec sola coelestium et supernorum dispositionem
investigandam, ac tractandam suscepit.
Astronomia dividitur in duas species, in sphaericam

et gnomonicam. Sphaerica est, quae spatia, et
situm considerat coelestium corporum. Gnomonica,
quae motum horologii attendit. Inter astronomiam
et astrologiam hoc interesse videtur quod astronomia
de lege astrorum, et conversione coeli disserit,
regiones, circulos, ortus, occasus siderum, et cur
unumquodque ita vocetur investigando. Astrologia
autem astra considerat secundum nativitatis et mortis,
vel aliorum quorumlibet eventuum observationem,
quae partim naturalis est, partim superstitiosa.
Naturalis est in complexionibus, e quibus sunt aegritudo,
sanitas, sterilitas, fertilitas, tempestas, serenitas,
quae secundum superiorem contemperantiam
variatur. Superstitiosa est in contingentibus, haec in
constellationibus constat, et hanc partem mathematici,

qui interpretantur vani, tractant.
CAP. XIII. De practica, et partibus ejus.
Practica divitur in solitarium, privatam, et publicam.
Aliter practica dividitur in ethicam, oeconomicam,
et politicam. Aliter, practica dividitur in moralem,
dispensativam, et civilem. Eadem est solitaria,
ethica, moralis; eadem est privata, oeconomica,
dispensativa; eadem est publica, politica, civilis.
Prima mores instituit, secunda familiam disponit,
tertia urbes regit. Prima pertinet ad singulos, secunda
ad patres familias, tertia ad rectores urbium.
Ethica est quae sui curam gerens cunctis sese

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.